Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
296 legitime convocatum, quod nec dissolvi, nec aliorsum transferri potest, douec universalis Ecclesia respectu tidei et morum in capite et membris reformata esset, sed eliam decreta Consfantieu- sia de Synodorum Oecumenicarum auctoritate instaurata , et roborata sunt -37). Cum tamen conventui huic adversarentur Pisani, imo turbae contra Synodales excitarentur, totus conventus Mediolanum transpositus. Actum ibi ut pax inter Pontificem, et imperium reduceretur, et Julio II. Pontifici selectus uuius ex undecim civitatibus fine celebrandi Concilii generalis datus, moniti PoiCifex et principes Christiani ut controversias suas concilio substernerent, et varia reformationis decreta publicata, monitoriumque ad Pontificem expeditum, ut intra spatium 24 dierum attentata contra Synodum revocaret. Cum autem Julius P’ nec obstacula contra synodum sufferret, nec coram synodo com- pareret de contumacia accusatus , a pontificatus administratione tam spirituali quam temporali suspensus est. Nequaquam attamen obtinuit Synodus quod sperabat. Nam cum Julius P. interea iu amicitiam Muximilinni imperatoris redivisset, et omnes fere Synodales ex Gallia essent, coneiliabulum hoc tantum in Gallia receptum est. His Ludovici moliminibus obstacula positurus Julius Pontifex concilium Romae in palatio Lateranensi, quod inter generalia quintum dicitur, congregavit. Initium Concilio 4. Nonas Maji anno 1512, sub praesidio ipsius Pontificis datum, et sessionibus duodecim absolutum est. Interfuere concilio 114 episcopi , fere omnes Itali. Verum Julius Pontifex post quartam sessionem febribus correptus amplius praesens esse non potuit. Mortuo paulo post Julio II. successit Leo X. antea dictus Joannes Medicens patre Laurentio in Italia celeberrimo natus Florentiae. Is illico synodi continuationem publicavit. Cardinales aliosque praelatos Conciliabuli Pisani auctores, aut patronos ad meliora reduces, et poenitentes ab excommunicatione absolvit, prioribus dignitatibus restituit, et legatos Lndovici XII. regis honorif.ee iu concilio excepit , eosque nomine regis Concilia- 237 237) Consiit. Concit. Pisani II quae in collect, desiderantor, post acta primi Concilii Pisani anni 1409. Paris 1612. 4. reperiuntur. Kicher histor. Concilior, general, L, IV, c. 2,