Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

297 bulum Pisanum proscribentes aeque communioni Ecclesiae resti­tuit. Ludovico tot fortunae casibus exstincto anno 1515. suc­cessit Frauciscus Valesiorum dux , ejus gener, qui adjutorio Papae indigens pacem cum illo conservare conabatur. Conve­nientes igitur Leo X. et Franciscus L Bononiae tractatum ini­verunt, ut rex abrogata Sanctione Pragmatica sua ex parte Pon­tifici R. annatas episcopatuum et abbatiarum addiceret, Pontifex vero regi jus ad episcopatus et abbatias idoneos promovendi con­cederet 23S). Donec tandem in concilio Lateranensi V. sessione XI. anno 1516 Sanctio pragmatica penitus fuisset sublata, assumto in ejus locum concordato Bononiensi 238 239). A quo tem­pore rex Galliae Arcbiepiscopatus , episcopatus, et praelaturas regni sui intra sex a die vacationis menses proprio nomine con­ferebat salvo Pontificis jure nominates confirmandi. Quod ei au­tem Pontifici visum esset, confirmationem e causis canonicis denegare, rex intra menses tres alios denominare possit, quo tamen tempore elapso, jus collationis ad ipsum Pontificem redi­ret cui praeterea reservabantur beneficia regni Galliae in Curia Romana vacantia. Prout autem concordatum hoc regi auctori­tatis limites extendit, ita etiam summo Pontifici non parum emo­lumenti attulit, utpote cui annatarum usus denuo concessus, et omnes majores causae reservatae sunt, quin decretorum Con- etantiensium et Basileensium mentio injiceretur ***). *) Non desunt, qui contendunt Alexandrum VL dum opes suas et familiae suae praesertim Caesari» Borgia , et Lucretiae ultra mo­dum augere conaretur, repentina morte per haustum fortuito venenum e medio sublatum fuisse, anno 1503. Rem autem sic exponunt: Cum nempe Alexander VLet Caesar Borgia Cardinales et proceres quos­dam opulentos occasione prandii per venenum praeparatum e inedio sufferre volaissent, ut eorum amplissimam substantiam occuparent: pocillatoris errore acciderit, ut venenam tam Alexandro, quam Cae­238) B. Jovii vit. Leonis X. invitis illustrium viror. T. II. p l.Histoire du droit public eccles. Frantjais Append, p. 43- 239) J’etri de Marea Concord. Sacei d. et imp. p. 821. Bithon hist, du Concordat. JJurandi de Maillone Diction du droit canoniq. T. I. p. 23. Hist, du droit publ. Francais T. II, p. 334. C. W. Koch de collat. dignitatum ac beneficior. eccles. Argent. 17Ö2. p. 05. ipsum autem concordatum legitur iu Leibniltii ood, diplom. Mantis«, p. 158.

Next

/
Thumbnails
Contents