Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
f tum íu jure scripto, sed etiam in extravagantibus tűm Joannis XXIL Tit. III, c. t. Execrabiln; tum communibus Tit. II. cap. IV, Execrubilis et cap. XIII. Ad regimen contentae, sed cum nonnullis tamen circumscriptionibus. 2) Ratione beneficiorum minorum nulli reservationi obnoxiorum alternativa mensium ordinata juxta quam sex mensibus inaequalibus Pontifex , reliquis autem Ordinarii conferrent beneficia. 3) Annatas de beneficiis majoribus moderate instar succursus gratuiti desumere concessum est- £ quibus manifestum fit, concordatum Principum et concordatum Viennense per excellentiam constituere concordatum Nationis Germanicae cum sede Apostolica, et vehementer errare illos qui concordatis Nationis Germanicae pacti indolem abnegare conantur.Vid. Horix concord, natio. German, integ. Fraucofurti et Lipsiis 1771. Würdltwein subsid. diplom. T. IX n.7. et observationes historico- juridicae in concord, nation. Germ, cum sede Romana, au. 1771* 4. nec non Gregeláe juribus nation. Germ, ex acceptat, decretor. Basileae quaesitis per concord. Aschaflferburg. modific. aut stabilit. Mogunl. 1787. Spittler’s Gesch. der Fuudamentalgesetze der deutsch kath. Kirche in Verhältnis zum Römisch Stuhle in Gotting, histor. Ma£az. I. B. p. 347. 474. B. IV. p. 151. c §.47. y/ Sanctio Pragmatica in Gallia. Postquam in Synodo Basileensi plura reformationis decreta condita fuissent , praesertim ratione conferendorum beneficiorum et causarum judicialium, atque optasset synodus, ut in multis capitibus Pontificis potestas limitaretur, legatos ad Carolum VII. regem Christiauissimum, et ad Ecclesiam Gallicanlhn eo ex fine deputavit, ut haec decreta in Gallia reciperentur , promulgarentur , et quibusvis monitis aut adhortationibus exeeutioni mandarentur. Galli hanc legationem eo libentius acceptarunt, quod esto Eugeninm IV- velut legitimum Pontificem, et Christi his in terris vicarium summo honore prosequerentur, Romanae tamen sedis in conferendis beneficiis Galliae influxum, et taxarun» multitudinem imminutam ardentissime cuperent. Rex itaque consilio suorum regni administrorum anno 1438. Avarici Biturigum conventum indixit, invitatis illuc omnibua regni nui prae— 292 —