Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

293 latis et proceribus. Iu hoc frequentissimo suorum conventu ipse praesidium tenuit, assidentibus primogenito ipsius filio aliisque proceribus in rebus ecclssiasticis aeque ac civilibus versatissi- mis. Discussis hoc in conventu verbis legatorum, tum Concilii Basileensis , tum Eu geni i IV. Pontificis, examinatisque rerum adjunctis fundamentalis regno Gallicani lex condita , et publica regis confirmatione sancita, qua Pontificum potestas angustio­ribus limitibus circumscripta, indeque Sanctionis Pragmaticae nomen obtinuit 22T). Continet titulos vigiuti tres quorum prae­cipui sunt: 1) libertas electiouum episcopalium juxta antiquam methodum restituitur, nominationesque papales et regiae ad episcopatus tolluntur. 2) Appellationes Romam circumscribun­tur ita . ut juxta legitimum instantiarum ordinem procedatur, et causae, etiam ultimae instantiae Romára promotae non ibi ju­dicentur, sed ad bas cognoscendas et decidendas judices in par­tibus ejusdem regni delegentur. 3) Annatae omnes sufferuntur, quae tamen Eugenio IV. P. adhuc ad dies vitae permittebantur. 4) Auctoritas Conciliorum generalium supra papam confirma­tur 22S). Carolo VII. Galliae regDum moderante sanctio pra­gmatica ibidem omnino vigebat, nihil proficiente Eugeyii IV. conatu vigorem illius debilitandi neque obstantibus illius literis ad regem datis, quibus auctoritati illius derogari petebat 227 * 229). Idem lentavit tardius Vius II. Papa prius nomine Aeneae Sylvii ce­lebratus , qui licet olim magnus decretorum Basiiiensium vindex nunc tamen Carolum VII. Galliae regem ad abrogationem san­ctionis pragmaticae disponere satagebat, cumque nihil apud illum proficeret, postea ad Eudovicum XI. illius successorem se convertens pulchris verbis et pollicitationibus id obtinuit, ut rex anno 1461. solemnibus literis abrogationem sanctionis pra­227) Quam vulgavit Coemat Guimierius cum nolit. Legitur etiam T. II Comtntar. Cleri Gallicani et alibi. Illius et Concordatorum historiam illustravit Vinsoniut Adrocatus Parisiensis. 228,) Du Vuy Commeat. Sur le traíté des libertés de 1’ eglise Gallicane. Descriptio Sanctio­nis Pragm. (typis) in Durandi de Maillone Dictionaire du droit > canonique T. I. Vetr. de Marea Concord. Sacerd. et imperii L. VI­c. 9. p. 827. et c. 35. p. 980. edit. Boehm. 229) Kaynaldus recen . set epistolas Eugenii IV. ad Carolum VII. ud 1439. n. 37.

Next

/
Thumbnails
Contents