Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
21 guibus cunctis illud quisque perspicit, Hierothei praedicationem in Transilvania diuturnos fructus nullatenus tulisse, neque aliud relate ad Hungáriám commodum adtulisae, quam quod Gyuláé filia Sarolta Christianae fidei principiis imbuta, et postmodum Geisue Hungarorum duci in conjugem data, mariti quoque animum Religioni Christianae propitium reddere conata sit. Licet autem Sarolta Graeco ritui addicta fuerit, filius tamen ejus Stephanus institutores habuit Deodatum et S. Adalbertom Pratensem Episcopum Ecclesiae Latinae adscriptos. ‘Cum autem hi omnes praeter plures alios mediate aut immediate conversionem incolarum Hungáriáé perfecerint, extra omne dubium ponitur Religionem Christianam per verbi divini praecones Latinos non autem Graecos uti Godefridut Schwartz Augustanae Confessionis Theologus praetendit 47 *) in Hungária seminatam fuisse. Schwarlzii Sententiam confutarunt Adamus Franciscus Kollár in Historia diplomatics juris patronatus Apostolicorum Hungáriáé Regum Viennae 1762. p. 2. et seq. Georg Pray in annalibus Hungarorum pag. 359 —362, Stephanus Katona in Historia Critica Ducum Hungáriáé p. 4l 3, et seq. praesertim Joannes Stilting in vita S. Stephani Cassoviae 1767. $. 6. p. 43—60. §. 9.lj\ In Hungária sub Toxo et Geisa, Toxo duce pacem cum Ott one imp. anno 971. conficiente 4S) stimulus inditus fuit viris Apostolicis ait Hansizius 49) de conversione gentis efferae cogitandi. Inter hos computandus est S. Wolfgangus ex ordine S. Benedicti anno eodem Evangelium in Hungária praedicare incoepit, af licet alterum in annum huic operi vacavisset, exiguum tamen fructum expertus domum redivit, in episcopum postea Ratisbonensem creatus eorsum secessit ibidem Regnum Dei propagaturus. Toxo filius Geisa in principatu successit 50), qui severus in suosex47) God. Schwartz dissertatio in qua Religionis Christianae initia inter Huagaros Ecclesiae Orientali adaerantur 1740, 48) Fray annal. vet p. 370. Falnia edit. II. Tom. I. pag. 51. 49) Germania Sacr. Tom. I. p. 201. 50) Ditmarut L. 8. Pray Annál. vet. pag. 377. Car limit us apud Schvandtner Tom. I.