Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

289 Eugenius IV. Germanorum constantiam inox frangendam esse. Hoc in situ jacebant negotia usque ad annum 1445. quo Eugenius IV,, Pontifex Archiepiscopo Coloniensi Theodorico, et Trevirensi Jacobo , electoribus atque zelosis Concifii Basileensis defensoribus, partesque Felicis V. sequentibus sententiam depositionis dictavit, duobus Burgundiáé ducibus cognatis in locum eorum substitutis 222). Factum hoc Pontificis improbantes Frideri.cn* 111. imperator* et proceres imperii Germanici, praesertim vero electores Franco* furti collecti, et de rebus Concilii Basileensis deliberantes unanimi consensu decreverunt, se Eugenio IV. ut legitimo Pontifici obe- dientiam tanrdiu denegare velle, quoad decreta Concilii Constan- tiensis et Basileensis ita prout lata sunt, non acceptaverit, aliam Oeeumenicam Synodum usque ad 1. Martii anni 1447. non servave­rit, adprobationem Synodi Basileensis singulari Bulla pro Germa­nis* non confirmaverit, et quasvis Bullas contra Germanos publica­tas non retractaverit, addentes insuper nuncios hac de re able­gandos e.<se ad patres Basileenses , et ad Eugenium P. Floren­tiae consultantem, se ipsis autem interea in suspenso mansuris 223) Cum missa legatio cujus caput Aeneas Sylvins, qui a secretis Friderici III- imperatoris erat nihil apud Pontificem eflectuaret * solumque responsum obtineret, totum negotium ad proxima Comitia Francofordiensia transferendum esse, plurimi principum jam ad Felicem V. deficere parabant. 8ed Aeneae Sylvii ihgenio; qui Pontifici sub alia et modestiori formula rem proponendam svasit , res bono successu donata est 224). Nam primum Germaniae peti­tura erat: ut generale Concilium determinato tempore et loco ce­lebretur; secundum: ut agnitio potestatis, auctoritatis, et prae- eminentiae generalium Conciliorum literis ipsius exprimatur, et confirmetur; tertium: ut gravamina nationis Germanicae imple­mento petitorum tollantur; quartum: ut quae cum praejudicio duo­rum principum electorum Trevirensis, et Coloniensis decreta sunt, annihilentur. Quibus Aeneas Sylvius quaepiam ad lucrandum 222) M. Ignat. Schmidt Gesch. der Deutsch. P. !V. T. VII. c. IS. 223) Hontheim in hist, diplom. Trevir T. II. p. 396. 406. 224) Gohel­Unus Versona L. I. Comment, de rei». Pii 11, Aeneas Sylvius hist. Friderici HI. in Kollarii analect. monum. Vieonens. T. II. p. 120. Müller theatr. 'comit. P. I. p. 340. III. Hist. Eccl. 19 i

Next

/
Thumbnails
Contents