Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

— 290 — Pontificis animum adjecit225). Cuncta haec postulata Eugenins IV- anno 1447. supra omnem expectationem implevit, et postquam le­gati compensationem quamdam cum filiali reverentia et obedientia Pontifici addixissent, quatuor Bullas, quibus singulos articulos confirmavit, ipsis expediri fecit exuliante ignibus festivis, aliisque laetitiae speciebus urbe Romana. Jam quatuor memorati articuli 1. Septembris anni 1446. Francofurti subscriptionibus roborati, et quatuor Bullae quibus illi confirmantur, nec non instrumentum acceptationis decretorum Basileensium Moguntiae anno 1439. con­ditum efficiunt concordatum principum Francofurti inchoatum, Ro­mae autem consummatum. Vid. Ruynaldus ad annum 1446. n. 4. Quatuor praedictae Bullae leguntur in Concordatis Nation. Ger. in­tegris T. I. p. 135. et seq. item apud Koch in Sanction. Prag. Germanor. illustr. c. 1. Bulla Eu genii IV- etc. in Concordat. Nat. Germ, integris p. 133. Vid. Aeneae Sylyii oratio in Baluzii Miscella». L. Vll. p. 625. ■ . f U^vi §. 46. Continuatio. Mediante Concordato hoc Germani omnino consecuti sunt, quod ad sublevanda gravamina sua optabant} et quidem 1) u^ libera sit decretorum Concilii Constantiensis et Basileensis de Con­ciliorum generalium auctoritate professio. 2) Ut in ecclesiis me- tropolitanis , cathedralibus , collegiatis, et monasteriis libere eligere possint praelatos absque omni Pontificis influxu nisi gravis occur­reret causa in brevi Apostolico directe exposita. 3) Ut eas so­lum reservationes Pontificias observare obligentur, quae in decreto Gratiani et Gregorii IX. decretalibus enumerantur. 4) Ut omnes taxae sufferantur, quas pro electionum confirmatione secus depen­dere solebant, ita tamen , ut Pontifici liberum sit mediam taxam interea desumere, donec aliam conventionem cum natione Germa­nica iniverit. 5) Ut singulis annis Concilia dioecesana, singulo triennio autem provincialia celebrentur. 6) Ut Appellationes Ro­225) Post primaiu enim petitionem adjecit: siquidem communis subver­setur utilitas; post secundam : tua humilitas; post tertiam: aequitas; post quartam: benignitas et tua desideratur humanitas.

Next

/
Thumbnails
Contents