Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

288 tione; Concilium Basileense quidem magnam spem excitavit, fore, ut tandem operi manus admoveretur, sed cum ibi decreta varia statuerentur de annatis, expectativis reservationibus, dispensatio­nibus , et taxis palliorum sufferendis, item de qualitatibus Cardi­nalium a Pontifice constituendorum, Eugéniát IV. Pontifex aulae suae reformationem timens Concilium transtulit primo Ferrariam, deinde Florentiam, patribus attamen Basileensibus sessiones suas minime interrumpentibus, sedeas porro quoque continuantibus Cum autem ex bac dissensione non parva confusio pro universa Ecclesia sequeretur, Sigitmnndut imperator omni modo malum tollere conabatur, sed eo anno 1437. occumbente principum si­multates et tracta'us Eugenio P. multum faventes erant. Licet enim Concilium eum ex Pontificatu deponeret, Felice V. in locum • i ejus suffecto, haec tamen tota dispositio effectu caruit. Metus enim covi Schismatis inde fors orituri, cum prioris adhuc Schismatis se­quelae sentirentur, principes Germaniae Francofurti pro novo rege nominando anno 1438. collectos permovit, ut solenniter publica­rent, velle se tamdiu neutrales perseverare , donec Eugenius IV. Basileensibus Patribus reconciliatus fuerit, seu declararunt, se Concilium quidem Basileense venerari, non tamen etiam ab Euge­nio Pontifice deficere, sed suspendere saltem obedientiam, usque dum in altero Concilio pax et concordia reduceretur 219 220). Albertus II. Romanorum rex in comitiis anno 1439. Moguntiae collectis consensu trium electorum ecclesiasticorum, plurium legatorum ex­terorum, totiusque Germaniae procerum Basileensis .Concilii de­creta acceptavit,.iis solum demptis, quae Eugenii depositionem attinebant 221)- Interim Alberti II. morte eodem adhuc anno se­cuta , et Friderici III. qui eidem suffectus est, inertia sperabat 219) Du Mont T. III. P. I. p. 32. 38. 48. Harduin. T. IX. p. 15. 175. .858. 220) MiiUeri theatr. comit. T. I. c. 4. p.30. Goldastus Polit, imper. P. VIII. p. 214. De Gudenus Cod. djplom. Mogunt. T. IV. 221) G. Koch Sanctio Prag. Germanor. illustratae. 1. Schmidt Ge­schichte der Deutsch. I1. IV. T. VII. c 17. documentum de acceptat, decretor. Basileensium legitur in concordatis nation. Germ, integris T. I. p. 38. et seq. et apud Wiirdtweni subsid. diplotn. etc. T. VII. n. 42. Alberti It. amem constitutio de accept, decret. Basileens. ibidem T. VIII. n. 1,

Next

/
Thumbnails
Contents