Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
282 Gregorinm facti sui mox poenituisse, cum contumaces et inquietos Italos expertus fuerit adeo, ut silvestribus et feris hominibus similes esse viderentur. At mortuo anno 1378. Gregorio infaustum, et longum 50 circiter annorum schisma Ecclesiam separavit 198). Mox enim ac de eligendo Pontifice novo cogitatio Romanos occuparet Clerus populusque Romanus Cardinales adeunt, eos obtestantes, ut aliquem e natione Italica ad cathedram 5. Petri promoverent, idque ideo ne si fortassis aliquis e Gallis praeficeretur, hic rursus sedem suam in Galliam transponeret, maximum detrimentum urbi Romanae totique Italiae novitus causaturus. Ordinato itaque ad S. Petrum conclavi dispositisque per Vaticanum vigiliis militum, ne tumultus quidam adeo momentosam electionem turbarent, Conclave intrarunt Cardinales, verum ubi ad vota ferenda pervenirent, magna subito disceptatio inter illos exorta est. Nam ex parte Galliae Cardinales undecim erant, qui omnes Galli e gremio suo Pontificem eligere volebant, Italis quatuor existentibus, qui Italum optabant, cum tamen populi tumultus metuerent, omnes in Bartholomueum Barensem Archiepiscopum patria Neapolitanum, cui Urbani VL nomen datum consenserunt. At quia indole austerus, imperiosus et vindictae studiosus erat,multorum animos offendit199), ideoque Cardinales Galli sub specie vitandi calorem aestivum Anagniam,- atque hinc Fundos urbem petentes jWoher Ium e Comitibus Sabaudiae Cardinalem Gebennensem in Pontificem elegerunt, qui sub Clementis VIL nomine Aveniouem redivit, Ibidemque sedem capessivit 20°). Ab hoc tempore divisa est induas partes integra respublica Christiana, ita ut Germani, Angii, Poloni, et universus septerntrio Urbanum, Ga‘li autem Cardinalium suae gentis consiliis permoti Clementem velut Papam sequerentur; schisma boc tanto gravius evasit, quod posterioribus etiam Castilia, et Aragónia accesserit. Ipsa etiam Italia tamdiu in partes scissa mansit, 108 108) Martene et Durand, thes. anecdot. T. II. p. 1074. Boulaei hiet, acad. Paris.T. IV. et V. Maimburg histoire dii grand Schieme d'Occident. Theodoricus a Xiein. de Schis. L. IV. Du Puy hist, du Schiente in ejusd. Traités concernant 1’histoire’ de France. 199) Balul in praefat. ad vit. Pontificum Aveniens, 200) S. Antoninus P, III. Chronic, tit. 22. c. 11.