Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

283 quoad Urbanus supra omnem Gallorum expectationem negotia sua egregie tuitus Clementem ex Italia ,abire coegisset. Tristis­simas Schismatis hujus sequelas depingit Historia. Omni ex parte audiebantur mutua Urbani, et Clementis fulmina excommuni­cationis unus alium deponebat, oppuguabat, vel acta alterius rescindebat cum effectibus infaustissimis. Anno demum 1389. si­miles inter turbas exstingvitur Urbanus VI. quo eventu pax et concordia in Ecclesiam reduci potuisset, si in Clementem VII. nunc jam solum omnes consensissent: verum Urbani VI. obe- dientiae,Romae tunc praepotenti, aliud videbatur, quae suffra­gia sua Petro de Thomucellis Neapolitano dedit, eumque sub nomine Bonijacii IX. Pontificem elegit. Quamvis autem Gall"* post longas deliberationes tandem accesserint ad Clement is III. obedientiam, ingratissima tamen eis erat Schismatis perduratio. Hinc et Galli, et reliquae nationes obedientiae Clementis VII. consilia de modo, mediisque tollendi tantum vulnus Ecclesiae agebant, partesque capiebant hoc in merito Academiae, Theo­logi, Magnates, Reges, Curiae, docti aeque ac indocti. Omnes autem in eo consentiebant, tractandum esse cum utroque Pon­tificum et eo forte inclinandos ut uterque Pontificatum resi­gnaret causamque suam Concilio oecumeuico substerneret201), verum nihil effectuatum neutro Pontificum cedere volente. De­functo anno 1394. Clemente VII. viginti et doo Cardina­les non respicientes edictum regis qui electionem novi Pon­tificis suspendendam esse svadebat, illico elegerunt Petrum de Luna nomine Benedicti XIII insignitum , eo tamen adjecto , ut pontificatui renunciare paratus sit, si id sublatio schismatis exposceret. Ceterum durabant consultationes in Gallia de suf­ferendo Schismate qualicumque demum modo, moram trahen­tibus penes omnia consilia Pontificibus sibi invicem contrariis , et Benedicto XIII. praesertim obstinato persistente. Hujus re­nitenda Eccclesia Gallicana offensa anno 1397. in conventu Pa- risiensi nullum ex actu existentibus Pontificibus ut legitimum agno­scendum decrevit. Quo conventus decreto manifestato Carolus VI. Galliae rex anno 1398. Benedictum XIII» Avenione in 201) Boulaei Hist, academ. Paris. Tom. IV. p, 716. Vrevier hist, de 1’ Union de Paris. T. Hl. p. 113.

Next

/
Thumbnails
Contents