Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
20 ptores testantur 45). Quare felicius propagatio Religionis Christianae apud Hungaros successit seculo X. Et quidem initium conversionis Hungarorum in Transilvania datum ; nam „Turei „ait Cedrenus 46) non ante finem fecerunt in Romanas ditiones „grassandi, quam Boluzudes eorum princeps fidem se amplecti „Christianam simulans, Constantinopolim venit, baptizatusque „ibia Constantino est exceptus, ab eoque patricii dignitate, et „magnis bonis ornatus, ditatusque, domum redivit. Non multo „post Gylas ipse quoque Turcicus princeps eodem se ejusdem „rei causa confert: baptizatus , et eodem, quo prior modo tra- „ctatus, monachum secum abduxit Hierotheum, pietatis fama „celebrem, quem Turciae episcopum Theophylactus Patriarcha „designavit, isque ut in Turciam venit, multos a barbarica fraude „ad Christianam Religionem traduxit; ac Gylas quidem in fide „permansit, et neque impressiones.in Romanos fecit, et capti- „vos Christianos emi curavit, libertatemque iis reddidit. Bo- „lozudes autem pactis quae cum Deo iniverat, rescissis saepe „cum omnibus suis expeditionem in Romanos suscepit, quod idem „contra Francos conatus, captus et ab eorum Rege in palum „suffixus est.“ Hoc idem Zonoras et Curopalates testantur. Verum praedicatio haec limites Transilvaniae haud egressa ad Hungáriám non penetravit, scriptoribus Graecis et Latinis altum de ea tacentibus , ac nec quidem iu ipsa Transilvania magnos progressus fecit, cum plures praecones eorsum missos fuisse nullatenus legamus. Imo Hungaros quoque Transilvaniae, etiam si illos praedicatione Hierothei conversos fuisse admittamus , non diu in fide perstitisse verum ad gentilismum rursus defecisse inde clarescit, quod aetate S. Stephani seu annis circiter quinquaginta post Gyuláé (Gylue) baptismum et praedicationem Hierothei elapsis, Transilvania una cum duce suo Gyula juniore Religionem Christianam adeo horruerint, ut obsequio re- nunciantes bellum contra <S. Stepnunum ea ex ratione moverint, quod fidem Christi in Transilvania quoque propagare vellet. Ex 45) Uitmarus Chron. L. II. Chronicon Magdeburg, apud Meibom T. I. p. 731. T. II. p. 269. Sagittarii Antiqq. Archiep. Magdeb. Saxo Grammal. Hist. L. IX. Adamus Bremens. H. E. L. 11. c. 2. 46) Apud Stritter in scriptor. Bjzant. Tom. 3. p. 619. et 620.