Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

378 tiara patrocinio suffultu?. Postquam autem urbs tota Romana per Hadrianum IV. interdicto affecta fuisset, omnes urbis incolae tanto terrore concussi sunt, ut Arnoldum c gremio suo illico fugarent 191). Is itaque ad Fridericum Barbarossam secessit, verum intempestivo tempore; cum enim imperator tunc ipse Ro- uiam proficisci pareret ita comparatus, ut quaecunque sacrifi­cia in gratiam Pontificis perferre vellet, dummodo eidem re­conciliari possit, Arnoldus captus, et Pontifici resignatus 192 *). $}ui postea mandante Petro urbis praefecto ad rogum ductus et flammis concrematus est, cineribus ejus in Tiberim projectis, ne rudis populus impostoris corpus in honore servaret. Esto faten­dum sit nonnullis aliam de morte ejus inhaerere opinionem 19r). Licet autem Arnoldus demeritorum suorum poenas nunc tule­rit, ejus tamen seditiosa et turbulenta placita porro quoque du­rarunt #). Cuncta haec licet a multis cordatis improbarentur, nonnulli tamen reperiebantur, qui veritatem illis contineri sibi persuadebant, sicque Romanorum Pontificum auctoritatem sensim decrescere oportebat. His accedebat, quod imperantes civiles successu temporis scientia regendi instructi et de juribus suis edocti, praetensionibus Pontificum vel restiterint, vel easdem pactis concordatis et sanctionibus pragmaticis limitaverint; quod suum in electione Romani Pontificis jus uti Phit'ppus Pulcher et Lndovicus Bavarus aliique vindicaverint, qui licet justi li­mites hac in parte praetergressi sint, sensim tamen et illi in mitiores et legitimas conditiones consenserint, quod annatas, aliasque collectas pecuniarias sustulerint, jura naturalia in re­bus fori ecclesiastici mixti resumserint, episcoporum jurisdictio­nem originalem instauraverint, ac legatorum pontificiorum pote­statem coarctaverint. Huc multum contulerunt Concilii Constan- tiensis et Basileensis patres, qui potestatem Romanorum Pon­191) Acta Hadriani P. in Cod. Vaticano apud Baronium ad eundem ann. Otto Prising de reb. Rest. Friderici L. II. o. 20. Baronins ad an. 1155. 192) Acta Hadriani ibid. Raumer floh en* I an fen T. II. p. 39. 193) Coiif. Günther Ligur. III. p. 345. Ottón. Prising If. 20. Gerohum L. 1. da investigatione Antichristi. Ansehni Gerabl. ad an. 1155. Alberici Chron. ad an. 1155. p. 327. *

Next

/
Thumbnails
Contents