Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

279 tificum ad augustiores limifes restrinxerunt, ct plura alia do quibus hoc adhuc capite tractaturi sumus. *) Protestanies Arnoldi placita et invectivas io eo solum consti­tisse statuunt, quod is publicos Cleri, Episcoporum et Pontificum abusus in colligendis et tenendis bonis temporalibus, praeterea in confundenda potestate civili cum ecclesiastica, muneribus politicis cutn sacris commissos perstrinxerit. Verum si ad veteres scriptores recurramus praesertim Otlonem Frisingenseni L. II. de reb. grest. Friderici c. 20. Guntherum Ligurinum pag. 322, 323. edit, Han- noveranae, Justum Kenl/erum, quisque nostrum perspiciet, eum etiam a fide defecisse, ac praesertim de Altaris Sacramento et Ba­ptismo parvulorum perversam tenuisse doctrinam. Ceterum esto de ejusdem erroribus nihil tali cum certitudine statuere possimus, ut extra omne dubium positum sit, cum videlicet doctrinam propriis ipsius verbis descriptam nou possideamus, hoc tamen evictum habetur, eum discordias ct motus seditiosos excitasse, charitatem et unitatem inter fideles turbasse, ita, ut reipublicae tum sacrae tum profanae gravissima vulnera inflixerit. Proinde justi et aequi limites transcen­dunt viri de cetero docti Kühler in diss. de Arnoldo Brixiensi Göt- tingae 1742. et Henricus Frank in libello Arnold von Brescia und seine Zeit 1825. eumdem excusantes.. . Sedes Pontificia Avenionem translata. Auctoritati Romanorum Pontificum non parvum vulnus infli­xi translatio eorum ad civitatem Avenionensem sequentia do­cebunt. Mortuo quippe Benedicto XI. Pontifice Philippus pulcher Galliarum rex interposita auctoritate feua id impetravit, ut Be- trundus de Got Archiepiscopus Burdigalensis patria Gallus in Romanum Pontificem sub nomine Clementis V. anno 1305. eli­geretur. Hic sedem ringentibus Italis in Gallia capessivit tum motu proprio, tum ut Philippo Galliae regi magnum inde emolumen­tum expectauti complaceret 194). Initio habitavit Burdigaliis, aut in aliis Galliae locis, donec tandem anno 1308. sedem suam Avenionem transtulisset #). Quem successores ejus passim Gal­li imitantes ut Joannes XXII. Benedicitis XII. Clemens VI. Innocentius VI. Urbanus V. Gregorius XI. pariter eadem in 194) Steph. Balutii vita Pontifioum Aveniensium Paris 1093- Juc. Lon• gueval ejusqne contiiiuatores in Hist, de I’ eglise Gallicane T. XI/.

Next

/
Thumbnails
Contents