Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

19 versatu Polouiani publicavit, quo statuta die nempe septima Martii idola cuncta exstirpari, omnesque Poloniae incolas undis sacris lustrari praecepit 44). Decreto huic omnes Poloniae subditi tanta cum promptitudiue obsequebantur; ut alii idola illico confrin­gentes, alii in fluvios projicientes Christiana Sacra lubenti ani­mo amplecterentur luitio quidem conversionis suae Poloni» non secus ac Moravi, et Bohemi ritu Graeco cultum Divinum absolvebant, succedentibus tamen Germanis Evangelii praeconi­bus invaluit, ut loco ritus Graeci Latinum amplecterentur. Prae­ter episcopatum Posnaniensem, qui unicus hucdum in Polonia existebat, alii quoque erecti sunt, uti Cracoviensis, Wratisla- viensis, et Colbergensis, qui ab anno 1000. Arehiepiscopi Gnes- nensis jurisdictioni parebant. Vid. Basnage Thesaur. monimen- tor. Tom. III. p. I. Jo. Dlugossi hist. Polon. Chr. Gotti, v. Friese Kirchengesch. des Königr. Polen. Per plantatam in plurimis provinciis Religionem Christianam mul­tarum quoque urbium fundamenta posita fuisse, vitam civilem ac commercium invaluisse, aut ad meliorem statum devenisse, erudito­rum communis opinio est. *) Moravia in S. Cyrillo non tantum Apostolum, verum et aliis ex rationibus maximum benefactorem nacta est. Is enim, et litera- rum Slavicarum auctor fuit, et initium eruditionis promovendae fe­cit, imo etiam Biblia integra , Psalterium, et Liturgiám Slavico idio- mate reddidit. Cf. Kohl Introd. in hist, et rem literar. Slavor. sive Histor. Versionis Slavonicae p. 124. et seq. ** In cujus rei memoriam viguisse longo tempore consvetudinem, ut pueri Poloni, et Silesii quovis anno dominica Laetare strami­neum simulacrum in fluvium projicerent, Hemel in Schlesiens Kir­chengesch. p. 10, aliique scriptores testantur. §. 8. A Conversio Hungarorum. In T r a n si 1 v an i a. Hun ris , et Avaris jam Caroli M. conatibus modicam lu­cem Evaugelii ortam; sed eam paulo post exstinctam fuisse scri­44) Basnage thesaur. moniment. T. III. p. I. p. 41. Jo. Dlugossii hist. Polon. L. 11. p. 91. Godofred. Lengnisch de relig. Chr. initiis in Polon. Lips. 1735, Chr. Gottl. v. Friese Kirchengesch. des Königr. Polen I. Th. p. 87. 2*

Next

/
Thumbnails
Contents