Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
263 ntunione per Clementem IV. IV. P. exclusus, sed etiam anno 1278. clade affectus, et captus jubente Carolo Andegavensi tam ille, quam Fridericus Austriae Neapoli in foro publico capite plexi sunt 139). Ita factum # ut stirps Andecavensis in Sicilia regnans maneret, ejusquc influxus in reliquam Italiam successive cresceret. *) Frideriei imperatoris legati in numerosissimo Cardinalium, Praelatorum, Senatus, populique Romani conventu jurejurando promiserunt, quod imperator Pontificis Romani et Ecclesiae mandatis obe- dientiam relate ad omnia praestiturus sit, ob quae Gregorius IX cum sacris interdixerat, quod item damna cuncta, quae epclesiis, ct personis ecclesiasticis causaverat, resarcit urus sit. Vid. Diploma Friderici a Matl/t. Faris relatum ad annum 1244. **) Monachus Faduanus L. II. Martinus Polonus, auctor Chronici Monfortiani, aliique scriptores coaevi referunt imperatorem ab excommunicatione non absolutum, et inpoenitentem occubuisse. Alii vero, uti Abbas Sladensis, Matthaeus Faris, et ceteri ipsum contritum, poenitentia tactum, et ab Archiepiscopo Panormitano vinculo excommunicationis, et peccatis absolutum fuisse testantur. }§. 37.-6 C) . ; Gregorius X. ct £| I i I ejus dem seculi XIII. Pontifices« Cum inde a Conradi IV. imperatoris temporibus auctoritas imperatoria nimis languesceret, ac Germania toto interregni tempore continuis litibns, rapinis, et caedibus dilaniaretur, principes electores Francofortum confluentes auctore praesertim Wer- nero Archiepiscopo Moguntino iu Rudolphum Habsburgicum anno 1273. inclinarunt, eumque imperatorem elegerunt. Fuit quidem is paucarum opum possessor, sed pietatis, et justitiae maximus cultor, et ab arte militari , ct ingenio celeberrimus, modernae Augustissimae domus Austriacae sator 14°) *). Hic uno mense tardius Aquisgraiii redimitus I41) amnes vires ad res turbatas componendas, et iu ordinem redigendas convertit I42)#*). 13D) Gianone Geschieht, des Königr. Neapel P. 11. p. 31. Wolf. Jäger Geschieht. Conradins Altilorfi. 1788, Murator. T. VII. p. 383» 384. 140) Chronicon Colmar, p. 40. Albertus Argentinean, p. 11. MO Chronico» Colmar, p. 40- 142) Diplom. Hudolphi apud Chifflet. Veeont. P. I. c. 58. p. 2:29. Anna!, Steron. et Eberardi an. 1271. et 1277.