Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

264 Mullum tamen Gregorio X. Pontifici cedere coactus. Cum enim Gregorius conservandis sedis Apostolicao juribus intentissimus esset, et anno 1274, occasione celebrati Lugdunensia concilii Rudolphi Romanorum regis electi oratores comparerent pro ele­ctionis confirmatione a summo Pontifice impetranda, hic ipsis Ottonis IF. et Friderici II. capitulationem subscribendam pro** posuit, ipsosque obstrinxit, ut nomine Rudolphi regis cunctis juribus in urbem Romanam renunciaret, neque ullum jus in Si­ciliam velut imperio Romano obqoxiam praetenderent. Quae po­stulata Rudolphus tardius Lausannqe etiam coram ipso Pontifi­ce anno 1275. confirmavit, imo et expeditionem cruciatam a se suscipiendam promisit. Rudolphus hac eximia obsequii contesta­tione Gregoriurn sibi tantopere addictum reddidit, ut eum mox qua Romanorum regem confirmaret, imperii insignia eidem pol­liceretur, et Alphonso Castellae regi sub interiqiqatione fulmi­nis ecclesiastici praeciperet, ut iusignibus imperii se abdicaret Ö ***). Post mortuum anqo 1276. Gregoriurn X. tres sacces*» sere Pontifices, uti: Innocentius V. Hadrianus V. et Joan­nes XXL omnes intra unum annum electi, et ex hac vita in aliam profecti, jdeoque non multum, quod respectu historico me­moria dignum esset, reliquerunt. Plura his gessit Nicolaus ///. qui anno 1277. sedem Pon­tificiam conscendens vir insigni prudentia, et perspicacia prae­ditus auctoritati Pontificiae magna incrementa addidit 143). Cum enim Carolus Aqdegavensis rex Siciliae sub Cletnente IV. va­cantis imperii vicarius constitutus , dignitatem suam etiam post electionem Rudolphi Habsburgici retineret, et Rudolphus gra­vissimas propterea querelas coram Nicolao III, deponeret, Ponr tifex depictis plurimis malis tpti Italiae imminentibus regem ad id perduxit, ut non solum Hetruriam, imperiique vicariatum re­linqueret, cum utriusque possessorium saltem usque ad electio­nem novi imperatoris obtinuerit, sed etiam urbis imperio, quod ^piemens IV. Senatorio nomine illi contulerat, lubenter se ab­dicaret. Rudolphus autem in vicem gratitqdinis omnes 143) Murator» rer. Jtalicar. T. III. P. I. p. 608. Cenri monument. do­minót. Pontificiae T. II. p. 521.

Next

/
Thumbnails
Contents