Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

240 eumscriberent; verum sollicitudo illorum, propter maximam tempo­ris hujus erga Sedem Romanam venerationem plerumque optato effectu caruit. Inter illos autem hoc ex obtutu maxime memorabilis est Fridericus I, Barbarossa dictus, vir literarum egregie pe­ritus , fortis, et resolutus, sed ad superbiam, et vindictam ni­mium propensus, qui omni virjum adstrictione, et constantia eo tendebat solum, ut imperatorum auctoritatem in Germania et Italia confirmaret, ac securam redderet 64). ■ Prima autem Fridericus consilia sua eo direxit, ut pristina jura regia in Italiam a Con- rado III. praedecessore suo valde neglecta praetenderet, acre- vindicaret. Cum enim plurimae Italiae urbes majores praesertim vero Mediolanensis Germanorum dominium detestatae obedientiam respuentes liberas semet declarassent, totidem parvis rebuspublicis cfformatis, et potentiores imperii vasalli jam eo prolapsi fuissent, ut solita imperatori servitia denegarent, Fridericus suscepto per Alpes anno 1154. itinere Italiam ingressus antiqua jura instaurare constituit in celeberrimis comitiis Roncaliensibus. At, quia Medio­lanenses ad gravissima accusationis puncta, quibus gravabantur, respondere noluerant, imo regias literas petulanter conculcaverant, Fridericus copiis tunc nondum provisus urbem proscripsit, indeque Papjain profectus regni Italiae coronam occupavit 65). Hoc perfecto Fridericus cum copiis Romam progressus, quo appropinguante Pontifex de intentione illius in dubio positus ex urbe ad vicinam aicem securitatis causa migravit, et deputatis ad eum legatis de consiliis ejus sciscitabatur. Friderico autem reponente se optatum Pontifici, et Ecclesiae Romanae Cardinalibus auxilium adferre, moxque reipsa Arnoldum Brixiensem turbarum auctorem, et alios infideles Romanos clade affectos compescuisset, Papa animo ita erectus, ut obviam ei procederet Sutrium usque, qua tamen oc­casione controversia non parva inter eos exarsit. Cum enim Ha~ C4) Otto Frising. de gestis Frider. in Lrstisii Scriptor, rer. Gcrm. continuat, a Roderico Praepos. Frising. (vid. Fabricii B. L. med. et inf. T. VI. p. 30.) in Muratorii script, rer. Italic. T. VI. p. 029. Biinau Leben , und Thaten Frider. /. Leipz. 1722, Burchardi Ab- bat. Ursperg. hist. Frider. I. edit .Christmann Ulmae 1790. 4. 65) Otto Morena p. 806—812. Otto Frising, L. II. c. 11—21. Lunigii cod. diplom. Ital. T. I. p, 9. Otto de S. Blasto c. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents