Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
241 driano Pontifice equum Conscendente Fridericus juxta morem se- culi quasi stratoris officium adimplere detrectaret) Pontifex rem adeo aegre tulit> ut declaraverit, illum, si officio hoc fungi recusaret , ipsi Si Petro gravem ignominiam illaturum esse °6). Quare Fridericus tum his, tum procerum adstantium consiliis tandem Pontifici illud obsequii genus exhibuit 67), sicque eum Pontifex pacis osculo honoravit, et imperii corona cinxit anno 1155. Verum pax haec diuturna non fuit; nam ubi Friderici milites Eskyllum Lundensem Archicpiscopum ex sacra peregrinatione Romana reducem in Lotharingia despoliasscnt, afflixissent, et jn captivitate detinuissent, ut tanto plus pecuniae ab illo extorquerent, Hadrianus IV. autem criminis hujus punitionem, et episcopi liberam dimissionem medio literarum apud Fridericum urgeret^ gravem e literis perlectis litem Pontifici movit Fridericus propter verba quaepiam ambigua, quibus Pontifex eum reflectebat: quam gratanter 8. Romanae Ecclesiae insigne coronae beneficium ipsi contulerit 6s). Fridericus enim verba haec ita intellexit, ac si Pontifex significaret se imperium ipsi contulisse, ac esse illud fcudum Ecclesiae Romanae. Remissis itaque legatis imperator li- teras cncyclicas in toto imperio publicari jussit, quibus potestatem imperatoris supremam, et ab omni alio quocunque, Deum excipiendo , independentem esse contendebat. Quibus auditis Pontifex ad placandum Fridericum alias literas submisit, in quibus sensum priorum verborum emolliebat, nec eo spiritu prolata fuisse nuncia- bat, ut imperium sedis Apostolicae feudum declaretur, sed beneficii vocabulum pro benevola actione sumtum id significare, quod coronatione principis tara egregiis qualitatibus instructi nonnisi magnum aliquod bonum cffectuatum sit*). Quibus tandem demulsus Fridericus in pace, et harmonia cum Pontifice vixit 69). Anno 1158. Fridericus denuo Italiam ingressus Mediolanum obsedit, illudque deditione coepit 70). Postea convocatis comitiis Ronca06) Officium hoc tunc temporig vasalli praestare solebant. 07) Faron. ad. an. 1155. num. 4. Murator. Antiquitatum Ital. dies. IV. Helmold Chron. Slavor. L. I. c. 8. 68) liadevicus de Gestis Friderici I.. I» c. 8. 9. apud Ürstis T. I. p. 480. 69) Hadrianus in epist. ad Fr*- dericum imperatorem concil. T, X. p. 1117. 70) Hadevici L. 1. C* 25—44. Muratorii Scriptor, rer. Italicar. T. VI. p. 993. et sequ. III. Ilist. Eccl. 16 /