Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
239 poiutn dubiam electionem decerneret, eaniorique parti adhaereret; porro bona ecclesiarum, ceterorumque omnium, qui pro Ecclesia operam praestiterunt, semet redditurum promisit, patrocinium quoque , et adjutorium Ecclesiae Romanae pollicitus. Celeberrimum hoc concordatum literis consignatum, et mutuis subscriptionibus confirmatum non tantam paulo post in conventu Cambergensi principes omnes acceptarunt, verum et concilium Lateranense I. inter generalia IX. auctoritate ecclesiasticarati- habuit G3X Ex tota eventuum serie autem clarescit, quasi longa haec controversia non tam de investiturarum jure, quam de vocibus, et symbolis suscitata fuisset. Nonnulli mirantur , quod Pontifices Romani contra jus investitui ale ab imperatoribus Germaniae exercitum formaverint exceptiones, Galliae autem regibus absque omni contradictione reliquerint. Rem perpendenti plures occurrunt eventus hujus causae. Praeterquam enim, quod reges Galliae inde a Ludovico Crasso fortissime resisterent Pontificibus urgentibus, ut nec episcopi Galliae a regibus investituras peterent, Pontifices verebantur Galliae reges inimicos sibi reddere , 'cum jam alioquin Germaniae principes infensos esse scirent. Insuper metuebant Pontifices , ne imperatores Germaniae secus jam magnam potestatem in Italia exercentes majoribus adhuc juribus aucti demum sedem suam in urbem Romanam transferrent. Denique ét illud fatendum Galliam semper magis concordem fuisse, ac Germaniam, quae in plures provincias divisa, continuo bellis intestinis agitabatur, Ex his causis Pontifices Romani omnibus viribus in id tendebant , ne potentia Germanorum magis adhuc increscat, quod et reliqui principes partim metu, partim invidia tantae potestatis facillime sustentare pergebant. Vid. Weismann introd. in memorabil. Hist. S. T. I. p. S15J §. 31.0 3 Lis Fridcrici I. cu m Po n t i fi ci b u s seculi XII. Imperatores fere omnes inde a dimidio seculi XII. totam suam curam , et conatus eo dirigebant, ut potestatem Pontificis Romani ad summum fastigium jam elevatam angustioribus limitibus cir63) Mansi Tom. XXI. p. 274. et Instrumentum ab Henrico V. expedit, in Harenberg. supplero, diploro. ad dissert, de secta non timentium Deum p. I62. Koch de collat. dignit. et benefic. eccles Schmidt Gesell, der Deutsch. P. 11. p. 357. Hoffmann dissert, ad concordat. Hewric» V. ct Callisti l‘l. Mascov. de rcb. Henr. V. p. 190,