Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

225 tributaria, seu ad tributum annuum, praesertim Petri denarium ostiatim pendendum obligari, quod jam Anglia inde a pluribus se­culis praestare solebat V. Vilhelmi Conquest, ep. ad Gregarium in Baluz Miscellam L. VIL p. 127. L. VII. ep. 20. L. VIII. ep. 21’ Jo- AI- Fabricii de denario Petri in amoenitat. Theol. p. 1. #) Opinio, qua Romani Pontifices Hungáriám ad jus proprium S. Petri spectare putabant', fundatur in literis, a Silvestro II. P. per Altricum, in Hungáriám delatis, quibus nempe is insignes praerogati» vas S. Stephano concessas complexus fuerit, et quas ad Hungáriám de­latas ipse Hartuicus testatur. Verum literae genuinae a Silvestro II. expeditae in nullis hucduni antiquitatis documentis reperiri poterant, ut adeo temporum injuria illas perivisse communis eruditorum sen­tentia sit. Quas autem Cl. Pray 28), Katona 29), Palma 30), Stiltin- gus 31) et alii ediderunt, primus juris publici fecit Romae 1614. Melchior Itichoffer e S. J. 32), qui eas & Raphaele LevakovicsCroa­ts. Ordinis IMinorum accepit. In his literis dicitur quidem S. Stepha­nus íegnum Hungáriáé Divo Petro obtulisse, et Silvester II. sub protectionem suam acceptum eidem , et regibus successuris, qui per Pontificem confirmandi essent, tenendum, et gubernandum reddidisse, et contulisse. Verum literas has spurias esse Godefridus Schvarz 33) et Kerchelich 34) Canonicus Zagrabiensis contra Kollárium. alios- que critice ostenderunt. Sed regnum Hungáriáé ad jus proprium Divi Petri nunquam spectasse, docet etiam Historia; nam Hungari, quibus consentientibus legationem S. Stephanus ad Silveslrum P. misit, et quos certe non latuit, quid Stephanus cum Pontifice de regno trans­egerit, fortissime semper restiterunt illis Ecclesiae Romanae Anti­stitibus, qui sibi aliquid civilis potestatis in regnum Hungáriáé vin- / dicare volebant, quod certo non fecissent, nec jure facere potuis­sent, nisi animo illorum veritas asserti nostri alte insedisset. §. 28. G r e g o r i i VII. controversia cura Henrico IV. Causam originalem, et principalem controversiae huic prae­buit He/iricus IV imperator, et Germaniae rex Henrid Nigri 28 28) Annales regn. Hung. T. 1. p. 7. 29) Hist. Crit. regn. Hung. T. I. p. 9. et sequ. 30) Heraldica Hung. p. 9. 31) VitaS. Stephani p. 150. 32) Annál. Eccles. Hungar. T. I. vol. 3. p, 268. et sequ. Posonii. 33) Initia Relig. Christ, inter Hungar. §. 53. item Entlarvte Bulle Papsts Silvester des II. 34) De origin, et nsu potest. legisl. circa Apóst. Reg. Hnng. Vindob. 1764. cap. 14. p. 155—161* 15 saera

Next

/
Thumbnails
Contents