Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

rituum persvaderet 20), in Bohemia, atque Moravia Slavonicam linguam e cultu divino 2I) abrogaret. 5) Amicitia, et favoribus Mathildis Tusciae Marchionis id impetravit, ut illa mortuo marito, et matre Ecclesiae Romanae omnia dominia sua jure baereditario circa annum 1076. transscriberet 22). Donati« ipsa nullam excep­tionem patitur i tum, quod Ecclesia Romana illico a morte Mathil­dis jus suum in terras legatas quaesiverit, tum, quod donatio re­spectu saltem bonorum allodialium non multum impugnata fuerit 23), sCd secundum donationis documentum de anno 1102. quod in renovationem prioris donationis editum fuisse dicitur, probabilius falsum est; nam praeter id, quod originale documentum hucusque nemo legerit, etiam hujus documenti substratum cum relatione Do- mnizonis et factis Mathildis comitissae non convenit, siquidem illa post repetitam, ut narrant donationem, plures adhuc terras . jam Ecclesiae Romanae dohatas aliis liberie distribuerit. Proinde res ita evenerit: alterum nempe donationis documentum deperdito temporum injuria primo suppositum fuisse, ut dubia fors obmota solverentur. Ceterum suapte sequitur donationem a Mathilde coraitisea causa mortis factam saltem ad bona allodialia sernet ex­tendisse , cum credibile non sit, eam voluisse regni feuda ad reges Italiae spectantia abalienare, et instar donationis Ecclesiae Ro­manae conferre. Donatio denique haec saltem post mortem Ma­thildis attentionem excitavit, ut adeo recte hinc inferatur, dona­tionem illam in mortis casum fuisse factam. 6) Denique Grego­rius VII. dominationem suam ultro adhuc"extendere volens, de­claravit Hispaniam 24), Hungáriám 75), #) et Saxoniam 2ß) spe­ctare ad jus proprium <S. Petri; dignitatem imperialem esse feu- dum Pontificis 27); Angliám , Franciam, omniaque regna sibi esse 20) Gregor. L. I. ep. 63. 64. L. VIII. ep. 3. L, IX. ep. 2. Ferrkras Hist, von Spanien T. III. p. 293. 310. Wernsdorf Hist, linguae latin, in eacris p. 20. 21) Gregor. L. VII. ep. 2. Werndorf Hist. ling. Lat. in sacris p. 28. Von Friese Kircheng. von Polen P. I. p. 107. 22) Florentini memorie della gran. Cont. Matilda ed, Mansi Scheidt origines Guelfi. T. I. p. 444. T. II. p. 803. Vita Mathildis a Domni- tone auctore ejusd. aetatis apud Murator. Scriptor, rer. Ital. T. V. p. 335. et seq. 23) Tiraboschi memorie Modenesi Vol. I. p. 139. 24) L. I. ep. 7. 25) L. II. ep. 13. 63. 70. 26) L. II. ep. 7. 27) L. Vili. ep. 23. — m —

Next

/
Thumbnails
Contents