Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

líiS fuisse, illico repugnantibus liberis. 4) Pontificem ipsum Clemen­tem V. prout ipse in bulla sua fatetur Ordinem Templariorüm non de jure, sed de plenitudine potestatis Apostolicae sustulisse. 5) Jacobum Molay, aliosque plurimos in ipso vitae ultimo momento innocentiam Ordinis constanter defendisse, magnamque adesse suspicionem, quod rex Philippus Templariorüm sublationem ex secundariis finibus , possidendi nempe bona eorum, urserit. Et pro­fecto si argumenta haec animo a praejudiciis libero ponderentur, quisque fatebitur, quod licet vita singulorum equitum ab omni labe immunis non fuerit, multorumque mores continua inter bella fero­ces et corrupti evaserint, optandum tamen magis fuisset, Ordinem solide ac ex integro reformare, quam universaliter tollere. Equi­tes Templi apud nos quoque in Hungária, Croatia, et Sclavonia exstitisse inde concludere licet, quod Andreas II. Hungáriáé rex illis ob fidelia servitia regno praestita anno 1219. castrum Stenen- se, terras de Modruz et Bozanae cum omnibus adpertinentiis in Croatia sitas donaverit, eorumque in Hungária, aliisque huic ad­nexis provinciis existenthim mentionem faciant scriptores patrii. Diploma Andreae II. legitur apud Koller in episcop. Quinque- eccles. histor. T. II. p. 46. 47. et 48. qui etiam Fratrem Fon­tium de Cuce per Ungariam et Sclavoniara Domorum Militiae Templi Magistrum pag. 46. recenset. Mentio eorum pariter occur­rit apud Pcterffy in Concil. S. Hung. P. I. p. 145. et apud Pray in Spécim. Hierarch. Eccles. P. II. p. 54. nec non apud Thotnam Archidiacon. in Hist. Salonit. c. 26. Innocentiam Ordinis defendunt K. G. Anton Versuch einer Gesch. des Tempelord. 2. edit. Lip. 1781. et Untersuchung über das Geheimniss und die Gebräuche der Templer. Dessau 1782. 8. Fr. Munter das Statutenbuch des Ordens der Tempelherrn. I. Th. Berl. 1794. 8. Errores autem et violentiam judicior. Galliae depinxit Dr. Mnldenhaicer in Process gegen den Orden der Templer etc. Frankfurt et Hamb. 1792. *) Recentissime equitibus Templariis apostasiam, idololatriam, et horrendos alios excessus adseripsit, eosque velut Gnoslicos etOphi- t,»s depinxit Jos. de Hammer in dissert. Mysterium Rap'ornetis re- relatum, quae legitur in den Fundgruben des Oiiedts. VI. B. I. Heft. Wien 1818. Sed eutn refutavit liaynouard in Journal des Savans. Mars lSli). qui inter reliqua dicit: per Bapliomelum intelligenduni c; «e Mohamedem. Yid. ejusd. Raynouard monum. bist, relatifs a la

Next

/
Thumbnails
Contents