Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

197 Joannit adjudicavit, demptis iis, quae in Castellae , Arragoniae et Lusitaniae regnis posita, in auxilium belli contra Mauros de­stinata fuerant. Decretum Concilii Viennensis executioni etiam cum graviori violentia datum, imo refractarios mortis poenae sub­jectos fuisse, Historia testatur. Ita Jacobum Molay Supremum Ordinis Magistrum , et Guidonem delphini fratrem, et Normanniae Magnum Priorem anno 1314. die 18. Martii in quapiam Sequanae insula ad rogum condemnatum fuisse certum est De eo autem an incusationes gravissimae ordinis hujus veri­tate aut falsitate nitantur, eruditi varii varie sentiunt. Plerique ecriptore.sMSalliae yti Gulielmus de Parisiis, Natalis Alexander, J)u Puy , /Daniel, et alii contendunt Ordinem Templariorum omni­no culpabilem, ac convictum fuisse. Argumenta vero asserti hugua haec adducunt: multos quippe equites sponte et libere medio ia rogo ac supplicio scelera sibi objecta confessos fuisse, confitente» tam singularia et convenientia adjuncta edixisse, ut pro confictis haberi nullatenus possint; totam Europam Christianam, imo ipsam Synodum generalem Viennensem in Templariorum sublationem coa­luisse, neque posse ullam avaritiam vel auri sacram famem regi Philippo objici, cum ex omnibus Templariorum bonis nihil per­ceperit aliud, quam summam ad expensas litis necessariam. Scriptores vero aliarum nationum^bontra puncta accusationum, et integram formam in processu adversus Templarios observatam liquentia excipiunt. 1 j Contendunt primos delatores fuisse malae fidei et falsos ejusdem ordinis fratres, qui ad libertatem sibi c careeribus emendicandam, praedicta equitum crimina, seu vera , seu ficta publicarent, 2) Delicta contra Templarios prolata tam magna, tamque nefanda esse, ut vix credibile sit, viros nobili de stirpe natos , ex proposito religiosos, et Ecclesiae ministerio de­stinatos, abjecto omni honoris, pudoris, et pietatis sensu, tantis sceleribus semet infecisse, nullumque inter illos diversis e natio­nibus collectos viros repertum fuisse , qui tantae corruptioni ob­stitisset, imo cunctas diversissimas nationes in haec crimina con­spirasse, silentiuraque adeo firmum observasse. 3) Ordinem inte­grum nullo in casu ad judicium vocatum , neque formam judicii ecclesiastici unquam observatam, imo nonnullas confessiones non­nisi tormentis, et spe vitae, ac libertatis a plerisquc vi extortas

Next

/
Thumbnails
Contents