Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
196 Christianos dimisit, eos adhortatus, ut ad Philippi regis exemplum Templariorum causam episcoporum, et inquisitorum judicio substernerent, quoad in Oecumenica Synodo sententia definitiva pronunciaretur. Verum quia rex Templariorum sublationem ante inquisitionem jam decreverat, is sub decursu litisillico 5-1 equites pro innocentia Ordinis pugnantes, vivos ad ignem condemnavit. In reliquis Europae ditionibus Templarii quidem etiam intercepti, et carceribus mancipati, verum majori ex parte innocentes declarati, libertate donati sunt. Ita Synodus in Hispania Salamanticae anno 1310. celebrata, illorum innocentiam manifeste pronunciavit 8S). Moguntiap ad Synodum episcoporum et inquisitorum anno 1311. Silvestris et Rheni Comes Hugo fortissimus et magni nominis eques Templi occulte armatus cum 20 sociis suis intrans ab episcopis et Synodi patribus promissum obtinuit, quod se apud Pontificem pro illis interponere velint, quo ipsis in pace et quiete esse liceret 88 89). Bohemi ordinem sensim sustulerunt, quin ullius sanguis funderetur 90). Lusitanni eum in novum ordinem Equitum Jesu Christi anno 1319. transformarunt 91). Apud Anglos ordo ita suppressus est, prout in Gallia, comprehensis videlicet, eodem tempore omnibus membris, et partim vita exturbatis, partim in carceribus ad finem litis usque detentis 92).J Absoluta iamlom inquisitione lotus ordo sublatus est. In Colrciíio quippe Viennensi Galliae anr.o 1311. celebrato discussis variis de ordine datis informationibus, et examinatis commissariorum relationibus, neque-Templariis causam ordinis sui satis tueri valentibus Clemens V■ Pontifex demum edita bulla ordinem Templariorum non per modum sententiae definitivae, quam secundum praecepta juris , ex inquisitionibus et actis ferre minime posset, sed per viam provisionis, et tenore ordinationis Apostolicae sustulit 93), ac bona illorum ordini Mospitalariorum <$. 88) Aguirre coll. max. concil. omn. Hispaniae et novi orbis T. III. p. 517. 89) Uarilieim concil. Germ. T. IV. p. 205. 90) Pelzet Beitr. »irr Geschichte der Tempclh. in Böhmen und Mähren in den ucuern Abhandlung, der königl. böhm. Gesellsch. der Wissensch. vul, HI. p. 327. 91) Alexand. Ferreira memorias e notitias dacolebreor- dene des Templarios Lisboa 1735. II. vol. 4. 92) Coli, noviss. Concilior. M. Kritan. T. II. p. 323. 93) Mansi Concil. T.XXV. p. 350. Quaedam acta ad Ordinis hujus condemnationem pertinentia puolicavit Lrihnitt in Mantissa cod. Jur. gent. P. II. Hannover 1700.