Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

194 pallium candidum cum rubra cruce insfar vestis praescripsit. Equi­tes bi primigenia innocentia sua, religionis studio, periculorum, calamitatum, ac mortis contemtu numerum suorum insigniter au­xerunt , divitias, bona, terras , ac ditiones sibi per totam Europam compararunt, adeo, ut spectatis bis ad principum, et regum clas­sem referri potuerint 65). Verum tanta haec eorum potentia non parvam aemulationem, atque invidiam apud reges, et principes excitavit, cumque sensim ab originali morum integritate , atque ab instituti sui praeceptis deficerent variis excessibus indulgerent, Patriarchae Hierosolymitani mandatis amplius non parerent, deci­mas de lege sibi impositas solvere morarentur, Fridericum II. Saracenis plane tradere intenderent, imo nec a rapinis hinc inde exercendis alieni essent, mirari nullus debet, occasionem ipsos supprimendi a multis quaesitam fuisse. Ad haec accessit, quod Philippus Pulcher Galliarum rex magnam ipsorum potentiam me­tueret, ac ipsis vehementer indignaretur. Cura enim is litem cura Bonifacio VIII. Pontifice haberet, et illi Pontificis Romani par­tes potius, quam illius tuerentur, Philippus Ordinem radicitus evellere constituit, tantomagis, quod et bona ipsorum possidendi cupidus fuerit. Quare nihil magis optabat, quam ut quosdam repe- riret viros, qui contra ordinem insurgerent, inotiva supprimendi Ordinem suppeditantes. Quod optabat, ad speciem saltem paulo post invenit, nempe Priorem Montis Falconis et ex Ordine ejectura quempiam Florentinum cui Noffo Dei nomen, malefactores duos ad carceres propter scelera condemnatos, qui impunitatem suam confessione sperantes horrenda quaepiam crimina quasi Templa- riis propria publicarunt B6). Haec testimonia licet suspecta rex acceptans Pontifici Cle­menti V. primum solus Lugduni, postea per legatos Pictavium missos communicavit, eidemque ordinis sibi invisi sublationem per- svadere conabatur. Pontifex itaque praetextu expeditionem crucia­tam adornandi, et Templarios cum Hospitalariis S. Joannis con­jungendi Supremum Ordinis Magistrum Jacob. Bernard, de Mo­85) Bernard. Tractat, de nova militia cap. 5. 86) Thoinasii dissert, de Templarior. ord, sublato Germanice in Stemler's Contingent zur Ge­schichte der Templer p. 229. Anon. bist, de I’abolition de Tűidre des Tcmpliers Amst. 1779.

Next

/
Thumbnails
Contents