Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

163 Weiblingev , quod bonum haercditarium olim Hohenstaufiorum in regno Wiirtembergico hodiedum existit, Itali difficulter pronuncia« baut, cujus nomen cum Gibellini commutarunt, enata inde nomen­clatione Welforum aut Guelpltorum et Gibellinorum. Quae duae factiones tardius ex Bavaria in Italiam transplantatae non solum prae­dictarum duarum familiarum, sed etiam politicas regnorum causas defendere, aut impugnare coeperunt, omniaque turbis et motibus 300 fere annis repleverunt. O §. 3. Status Civilis Galliae et Angliáé. Quamvis Hugoni Capet tertiam in Gallia stirpem condenti summopere cordi esset, anarchiae per Galliam adhuc furentis re­liquias radicitus evellere, ac solide fundatam monarchicam regi­minis formam inducere , successores tamen ipsius magnam poten­tiam Yasallorum ex toto compescere non valentes, nec pacem do­mesticam plene restituere poterant. Maximi eorum adversarii erant Normanniae duces, qui ab anno 1066. ad Angliáé etiam solium elevati non paucas Galliae provincias subjugarunt 20), sicque Gal­liam funestissimis bellis, et desolationi obnoxiam reddiderunt. Sub Carola VII. tandem, licet ab hujus quoque regiminis initio Angii multos triumphos reportarent, afflictus Galliae status erectus, et in ordinem redactus est. Idem enim rex post plures pugnas re­gnum e jugo hostis liberavit, Normannia tota anno 1449. revin- dicata, et victoriae suae coronidem anno 1453. impositurus Aqui­tania quoque e potestate Anglorum erepta , nec iis in Gallia aliud quam Caletes et Guinas relinquit 2I). Galli potentiam suam porro quoque per accessionem Apuliae et Calabriae augentes influxum magnum in Occidentis, praesertim vero Romanorum Pontificum negwtia usque ad finem periodi hujus sibi asseruerunt. De regno Angliáé vero notandum, ejusdem limites multum extensos fuisse. Nam Hetiricus II. Normanniae dux, et Andegavensium Comes partim jure matris Malhildis, partim ex pacto Angliáé coronam consecutus etiam Hiberniam consentiente Pontifice anno 1171. beilo * 4 20) Malmesbur. L. III. p. 102. Hovedenus p. 4ö0. Matthaeus Paris, p. 4. 21) Mezeray T. II. p. 014, et seq. Daniel T. IV. p. 176. et seq. Aeneas Syfpius de Statu Europae c. 39. Histoire de Charles VII. par M. Baudot de Guilty Paris 1097. 2. vol. 11*

Next

/
Thumbnails
Contents