Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

164 subjugatam Angliáé conjunxit 22), et Ednardus X. fortis et armo­rum tractandorum peritissimus princeps anno 1283. Walliam oc­cupavit23). Inter haec, durante adhuc bello gallico seditio interna in Anglia sub Henrico VI. exorta est, causam dantibus duabus familiis regiis, quarum una Eboraceneium albae rusae, altera vero Lancastriorum rubrae rosae insigne adoptavit. Ilis varia fortuna inter se pugnantibus pacem tandem reduxit Henricus VII. qui ducta in matrimonium Elisabetha Eduardi 1V. filia ulriusque factionis Lancastrensis et Eboracensis jura conjunxit al). Hujus fi­lius Henricus VIII. Pontificis Romani auctoritatem non agno­scens funestissimo Ecclesiae Anglicanae Schismati occasionem praebuit. V. Thnunns L. I. p. 23. Wem Meusel allgem. Welthist. T. XXXVI. et XXXV11. item Hume Geschieht, v, England. Ü § 4. Status Civilis Hispaniae et Lusitanniae. Provinciae illae, quas antea Mauri in Hispania occupaverant, nunc jam respirare coeperunt, cum Maurorum vires multum mi­nuerentur. Postquam enim Mauri anno 1210. Salvaterram expu- gnassent, ac Castellae quoque regno periculum immineret, com­munia Delii mala horrentes Christiani Castellae, Legionis, Xa- varrae, et Arragoniae reges vocatis in subsidium militibus crucia­tis foedus armorum iniverunt, ac proelium ad Toletum adeo felici successu commiserunt, ut Maurorum ducenta millia occubuisse narremur 2j). A quo tempore Maurorum ditiones tantopere coar- ctatae fuerunt, ut in Hispania praeter regnum Granatense nihil amplius tenerent. Hinc Ferdinandus Catholicus expugnata urbe Granata anno 1492. eos expellens, finem toti eorum dominatui, qui inde ab anno 712. duraverat tandem imposuit2*5 *). Cum porro Hispani alias quoque regioues occupassent, opesque magnas ex America per Chrislophorum Columbum detecta percepissent 27) 22) Matthaeus 1'aris p. 125 et seq. 23) Rapui T. II!, p. 1—12. 24) Rapiu in Henrico I II. 25) Epist. Atphonsi regis ad Pontificem apud Raynald an. 1212. n. 22. et seq. Continuator Chronici Aitis­siodor. p. 100. Chron. Túron. an. 1212. lerreras Hist, gener, d’Espagne T. IV, p.27.etseq. 20] fyluriana L. XX 4 . 27) Mar­tinere introduction a 1' hist, de l' Amerique c. 11. et seq.

Next

/
Thumbnails
Contents