Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
163 staufiorum familia exstincta est 15). Verum quia in Sicilia asperum regimen exercebat Carolus, Siculi ab ipso alienati Petrum Arra- goniae regem Siciliam jure uxoris sibi vindicantem in regnum admiserunt, tanto magis, quod et Joannes insulae olim Prochytae dominus, et Michael Palaeologus imperator, qui Curoli potentiam metuebant, apud eos qua consiliis, qua artibus se interposuerint. Siculi die 30. Martii anno 1282. dato signo, de quo prius jam conventum erat, Gallos nihil simile opinantes adgrediuntur, sine ulla aetatis, sexusve distinctione crudelissime caedunt, ac atrocissima morte e medio tollunt. Unde Vesperae Siculae nomen traxere, et duo ex uno regna facta sunt lf>), quorum alterum Siculum nempe Petro III. Arragonum regi ejusque familiae cessit, alterum Neapolitanum, quod diu adhuc tenuerunt Andegavenses, donec tandem utrumque conjunxisset, et in ditionem Hispanicam redegisset Ferdinandus Catholicus anno 1505. Vid. Du Mont T. IV. P. I. p. 72. Guicciard. L. VI. p. 344. #) Welfi ant Guclphi erat nomen celebratae cujusdam familiae principum , quae seculo XI. juxta Ottonem Frising, ex Italia io Germaniam translata , aliquamdiu plures ex pulcherrimis provinciis Germaniae tenebat, et hodiedum in utraque familia regum et principum Brunsvicensium perdurat n). In hujus familiae memoriam Georgius IV. Angliáé rex anno 1815. fundavit ordinem Gue/phorum militibus aeque ac civibus pro meritis cedentem 18), Verum nomen hoc Guel- p/torum aevo medio etiam factionem quampiam potentem significabat, quae in Germania primum, postea etiam in Italia, imperatorum moliminibus, eorumqne adhaerentibus Gibellinis, se opponebat 19). Henricus niger nempe princeps Bavariae nolebat agnoscere Conradum III. imperatorem electum ex familia Hohenstaufica, quare eo in exxilium misso bona ejus partim filio Henrico Leoni, partim patruo Welf cesserunt. Cum inter hunc, et Conradi imperatoris fratrem Fridericum anno 1140. bellum erumperet in proelio ad Weins- berg comisso pars Welfio addieta nomen illius sibi imposuit, parte Friderico adhaerente nomen Weiblingen assummente. Quia vero 15) Chron. Siciliae an. 1266. Monachus Paduanus p. 623. et seq. Chro- nicon Cavense an. 1267. 16) Epist. Joannis Frocliytae apud Camerar. Nangius in gestis Philippi reg. p. 494. et seq. 17) Eichhorn Urgeschichte des Hauses Welfen. 18) Hüne Geschichte des Königr, Hannover, und des Her/.ogth. Braunschweig. Hannover 1825, 19) Raumer Geschieht, der Hohenstaufen Lips. 1823.