Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

143 Idem sancivit Alexander II. P. in synodo paviter Romae anno 1063. celebrata, neuter tamen horum perfectam peculii renun- ciationem praecepit, sed svasit tantum 29 *). Felicius successit tentamen hocce Itoni Carnotensi, qui anno 1078. qua Praepo­situs canonicorum ecclesiae S. (\uinlini, suos fiatres non modo ad id permovit) ut vitam commuaem resumerent, verum etiam patrimonio, ac aliis quibuscunque proventibus renunciarent, quam vivendi normam monasticae simillimam aliis quoque Galliae capi­tulis communicavit :i0). Inde secutum, ut aliqui ad vitam com­munem redirent eadem domo, et mensa utentes, alii vero prae­ter vitam communem etiam votum paupertatis observarent, sic- que enata disinctio inter canonicos seculares et regulares , qui postremi cum institutum sequerentur simile illi, quod Augusti­nus inter elericos ecclesiae Hipponensis induxerat **), etiam canonici regulares S. Augustini vocabantur, vid. Mabillon annal. Benetl. T, IV, p. 586, et oper. posthumor. T. II. p. 102. et seq. Muralorii Antiquit. Ital. med. aevi T. V. p. 257, T/tomassini discipl. eccles. circa benef. T. I. P. I. L. 3. c. 11. p. 657, Regulam Aquisgranensem ab Amulario presbytero IVletensi con­citam fuisse passim perhibent scriptores. An tamen idem regulam etiam Canonicarum, quae 28 articulos complectitur, concinnaverit, nonnulli dubitant. Regula haec canonicis sequioi is sexus propria bona tenere permittit, sed sub illa conditione , ut bona haec propingui aut alii fideles et probatae fidei viri administrent. Canonicae hae vestes atri coloris deferebant, velo obtectae, victu eodem utentes, ac ad servitium proprias ancillas habentes. 0< cupahantur autem oratione, manuum labore, et puellarum in monasteiiis institutione. Vid. Ha/•- du in. T. IV. p. 1055. et seq. Regula canonicis regularibus praescripta in operibus S. Au­gustini praesertim in ejusdem epistola 211. editionis Maurinae quam ad Sanctimoniales Hipponenses dimisit, item in sermonibus illius de moribus Clericorum repetitur quidem , ac inde ratio etiam repetenda, cur illa passim regula S. Augustini nuncupetur. Quis tamen auctor regulae fuerit, quove tempore illa prodi vérit, historice piobatumnon 29) Concil. Roman, an. 1059. et 1063. Thomassini discipl. Eccles. P. II. L. III. p. 203. Mn/ji/lon annal, Eened. T. IV. p. 748. 30) Sige- bertus Gemblac. de script, eccles. c. 167. Frontonis vita Ivonis in ejus Epp. et dies. p. 490. item in Act, SS. Maji T. V. p. 247,

Next

/
Thumbnails
Contents