Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

137 totidem asyla essent, e quibas egregii doctrinae evangelieae prae­dicatores , et Ecclesiae Catholicae praesules prodirent. Hinc etiam monastica vita, velut summum perfectionis Christianae exemplar spectabatur, eique virtus peccata omnia delendi, ct eximiam in vita altera felicitatem procurandi atribuebatur, ut adeo plures ex ipsis terrae principibus, uti reges duces, et comites relicto solio, de­positis dignitatibus et honoribus institutum S. Benedicti ingrede­rentur*)» aut monachos in aulam suam adoptarent, iis negotia civi­lia concredentes , bella , et foedera per illos pangentes. Reperie- Lantur tales etiam qui moribundi saltem tonsuram, aut habitum mona- chalem, sumerent sperantes fore, ut Deus ipsis peccata facilius remit­tat; talis erat Wamba Goihor'um rex in Hispania. Alii vero prolium suarum unam saltem I). Benedicto offerebant, quae oblatio il­lum effectum habebat, ut infans talis in monasterio educaretur, et - si post 10. aetatis annum in parentum voluntatem consentiret, sta­tui monastico per eoleir.nem professionem, quam pueri 14. puellae 12. aetalis anno eliciebant, adscriberetur. Ceterum fateri quisque de­bet, seculi IX. et X. monachos propter diuturna bella, quae in­ter Italos, Gallos , Germanos , et Normannos durabant, a pri­maevae Constitutionis suae norma non parum recessisse **). Ideo inter ipsos monachos inveniebantur, qui perfectionis mora­lis magis studios» suorum reformationem suscipiebant, et feli­citer effectuabant/talis erat ^'enedictus Anianensis vir pietate insignis patre comiie iu Gallia^natus , qui castris Curoli M. va­ledicens, primo in cella ad fiwvit»«« Anianum ia fundis propriis erecta, vitam in eremo severissimam cum suis duxit, quam postea in exstructo ibidem monasterio continuavit. Imo non solum suos prudenter regebat, verum favente Ludovico Pio varia etiam monasteria obibat, vitia, et defectus ubique emendans ac ge­nuinam D. Benedicti regulam reducens. Tandem in synodo Aquisgranensi anno 817. celebrata, cui omnes Galliae, et Ger­maniae abbates intererant, articulos 72, aut 80 e regulis S. Patrum excerptos proposuit, quos S. Benedicti sodales deinceps observandos haberent 20). Neque caruit amplissimis fructibus 20) Maiiillon T. IÍ. Anna!, p. 435. Aug. Calmct. Histoire de Lorraine T. I. p. 508. Hist. Iit. de Ja France T. IV. p. 417. et scq. Mansi collect. Concil. T. XIV. p. 391, ct seq.

Next

/
Thumbnails
Contents