Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

C §. 50. J> / Mores Christianorum. Morum corruptela priori jam periodo inchoata nunc ultro ser­pebat, et omnes tam clericorum , quam laicorum classes invadebat. Foedissimam corruptionis faciem vividissimis coloribus depictam, legere licet in documentis aevi sive publicis, sive privatis. Neque aliud testantur leges civiles { acta , et canones conciliorum \ quae ab episcopis in Gallia desiderantibus terrae principibus convocaban­tur ad corrigendos mores, seu ad fuganda homicidia, et perjuria ad dispellendas rapinas, et fraudes, quas nomine magiae exercere solebant. Haec vitia vel maxime depascebant nobiles, qui comes- sationibus, et ebrietati indulgebant, alienorum bonis inhiabant, vindictae studio, et aliis violentiis dediti erant. Sed nec clerus . multo melior erat, leges enim hujus temporis nihil magis perse­quuntur, quam cleri avaritiam, Simoniam, concubinatum, aliaque gran­dia crimina, apud eum adeo regnantia, ut totam Hierarchiáé ec­clesiasticae Subordinationen! fere everterent. Ipsam adeo S Petri cathedram mores corrupti deformabant *'). Concilium Moguntiae anno 888. celebratum -detestatur vitia inde orta, quod mulieres sub eodem cum clericis tecto cohabitare permittantur. In concilio Batavien- si anni 850. convocato interdicitur episcopis, ne convivia sumptuosa celebrent, nec moriones distractionis gratia alant, aut spectacula frequentent. Mi/tcmurus Rhemensis, et Rabanus Maurus testi­monium perhibent, quantum ponderis homines vel inanibus incan­tationibus tribuerint. Episcopi quandoque imberbes adhuc, et nimis juvenes constituebantur, et nobiles non raro ex servis suis aliquem S. Ordinibus initiari curabant, ut haberent, qui ipsis in sacello do­mestico missam legeret. Lugubrem morum in Italia statum liber­rime recenset Ratherius Veronensis episcopus, qui laxos cleri mores severissime perstringit, et totius corruptionis originem a contemtu sacrorum canonum derivat #*). Reperiebantur quidem nonnulli episcopi, disciplinae ecclesiasticae custodes, uti Otio Ver­cellensis , qui seculo X. leges severas contra vitia dictabat, malos cleri mores reprehendebat, et varios abusus e medio tollere co­nabatur 14). Verum ad malum radicitus exstirpandum minime suffi- * 9 I I) De pressuris eccles. et epist. edit, a D’acherio in Spicileg. T. V. p. 401, 9 * — 131 —

Next

/
Thumbnails
Contents