Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

banfur quidem, at cum Xonnanni, armis et potentia praevalerent, necessitati, et temporum adjunctis cedere cogebantur 20). Nor- mannorum res in Italia feliciorem adhuc sortem expertae sunt sub Roberto Gniscardo duce. Ubi enim is anno 1059. tractatum cum Nicolao IT. Pontifice Romano inivisset, atque annuo tributo Pon­tificum Romanorum proventus ex occupatis ditionibus alias obtin­gentes suppleturum se promisisset, ab eo dux Apuliae, et Cala­briae, nec non futurus dux Siciliae nominatus 2l) anno 1060. in Siciliam trajiciens magnam Saracenis stragem intulit 22). Quod Hispaniam attinet. A quo tempore Saraceni per Julia­num comitem contra Rodericum Hispániámul regem invitati ex Africa Hispaniam invaserunt et undique regnum devastarunt, ve­teres incolas tantus corripuit metus , ut libertatem, vitamque suam salvare volentes in septemtrionales plagas regni se reciperent, ibi- demque in montibus Asturiae et Legionis volut loco securo laterent. Unde paulopost junctis viribus Saracenos lacessabant, bisque sub­inde victis limites regni sui ampliabant 23), et plures principatus Christianos fundabant, uti Asturiae, Legionis, Castellae, Navarrao et Arragoniae, qui eadem ratione augebantur, qua Saracenorum potestas decrescebat. Vel maxime autem in Saracenis (Mauris) debellandis Pelagius Alphonsus, et Trnilas duces inclaruerunt. Neque silentio praetereundae clades a Sanctio majori et Verdi- nando I. Mauris illatae, cum hae potentiam eorum adeo imminue­rint, ut eis nihil aliud, quam regnum Granatense reliquerint. Hac ratione Maurorum in Hispania dominatio ad angustiores limites redacta tanto facilius successu temporis radicitus exstirpari potuit. V. Roderici Ximenii de reb. Hisp. L. Vll. Rodend Sanctii Histor. Hispan. p. III. c. 33. et 34. Rr anci sci Tarapha Lib. de regib. Hispan. Allgemeine WeKgescb. neuer. Zeit P. I. 663. 669. 20} Malaterra L. I. c. 11. Chron. Cass. L. Ii. c. 87. Le /?re(Gcschichte von Italien Tom. II. p. 271. et seq. 21) Gianone L. X. ab initio. 22) Le liret Geschichte von Italien T, II. Lupus Protosp. an-1065. Chronie. Cassin. L. 111. c. 10. 45. Chronicon Sicil. c. fi, apud Mar­lene in Thesaur. Anecd. T. III. p. 8. 23) Lucae Tudcnsis Chron. L. IV. ÍRoderici Archipraesulis de rebus Hispan. L. IV. c. 1—?• Joannis Mariana de reb. Ilispan. L. VII, c. 1—12.

Next

/
Thumbnails
Contents