Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

Cardonne Geschieh, von Afrika und Spanien unter der Herrsch, der Araber. P I. p. 2. §. 3. Regna Septemtrionalia. Gentes Slavicae. Populos Septemtrionales, Danos, Svecos et Norvegos , qui Scandinaviam incolebant, historia primum hujus temporis recenset. Illi communi Normannorum nomine veniebant, quorum tamen origo, et fata vetera perquam obscura, fabulisque obtecta sunt. Hoc unice certum eos nec artium, nec literarum amicos , nihil aliud , quam arma tractasse, cunctasque provincias, qua se vertebant bellis de- vastasse, temporibus Cur oli M. piratas egisse, ac mitiores Gal­liae , et Germaniae provincias infestasse 24). Cum tamen inter illos bella etiam civilia frequenter vigerent, mirum non est, variam apud eos viguisse regiminis formam ita, ut quandoque nullum re­gem agnoscerent^ alias tot haberent reges, quot populi numera­bantur , alias denique omnes, et singuli imperanti unico subessent. Danorum rex celeberrimus fuit Camitus M. qui post mortem patris iSuenoms in regem electus Angliám anno 1017. invasit, et regno magna cum laude per octodecim annos praefuit, undique insignia justitiae, moderationis et sapientis principis exempla ostendens, donec plurimis meritis clarus anno 1035. vitam cum morte com­mutas set 25). Quantum ad gentes Slavicas. De harum antiquis sedibus pa­rum certi tenemus aliud, quam quod anno 489. ad Istri ripas us­que protensi plures Germaniae provincias possidentes per Valacho- rum vel Bulgarorum irruptionem inde propulsi ad terras Vistulae adjacentes transiverint, nomenque Polonorum a planitie, quam in­colebant, obtinuerint. Sed nec de horum antiquis fatis multum con­stat , cum Slavicae gentes anno 860. quo Christi sacris initiatae sunt, et speciatim Poloni integro seculo tardius scribendi artem sibi primo familiarem reddiderint. Inter Polonorum duces, quorum memoriam nobis historia asservavit, primus occurrit Piastns, qui 24) Caroli M. vita ab Eginhardo c. 12. 14. Annál. Fuldens. an. 850. Annales Bertini. Gesta Normannor. an. 841. 843. 845. 84G. et*. 25) Pagius an. 1017. n. 5. Malmesbur de reg. L. II. c. 11. Roger, Ho- veden. Annál. p. 347. Simeon Dunelm. an. 1035,

Next

/
Thumbnails
Contents