Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

130 functis celebravit, plures orationes, ct preces pro illis absolvens ac eleemosynas solito majores inter pauperes distribuens, hancque consuetudinem quovis anno per suos renovandam praecepit. Quam­vis autem prius jam familiae quaedam pro mortuis e familiae cognatis, aut particulares ecclesiae pro defunctis coetus sui fidelibus aut monachi pro fratribus, et benefactoribus, forte poenas purgatorii sustinentibus nonnunquam preces, ac sacrificia offerrent, ab Odi- lonis tamen tempore saltem invaluit mos una die pro omnibus fi­delibus defunctis commemorationem missae sacrificio, precibus, et eleemosynis faciendi 11). Odilonis morem nonnullae ecclesiae particulares adoptarunt, donec tandem ad omnes propagaretur. Quod canonizationem , seu ritum aliquem inter Sanctos refe­rendi attinet, de hoc sciendum eum diversis temporibus diversum obtinuisse. Quamvis enim primis Ecclesiae initiis omnes sancti au­dita etiam populi opinione per Metropolitam , et episcopum canoni­zarentur, sensim tamen integrum actum canonizationis synodi exer­cere coeperunt, legesque condebantur in Ecclesia ne ullus velut Sanctus coleretur nisi quem concilium hoc honore insigniendum de­crevisset. Ab ipso Carolo M. edictum anno 805. promulgatum, ne quis sanctum sine episcopi adprobatione coleret. Verum ces­santibus synodis provincialibus jus hoc ad sedem Romanam trans­latum est. Quod eo certius evenire debuit, quia nonnulli episcopi seculo XI. ad actum canonizationis auctoritatem Pontificis Romani requirere coeperunt. Donec tandem Alexander III. P. statuis­set nullum in Ecclesia pro Sancto, nisi cum auctoritate Ecclesiae Romanae venerandum esse 12j. Hujus exemplum secutus TJrbatins VIII. omne id, quod ad publicum servorum Dei cultum spectat, Apostolicae sedi reservavit ,3). Pretium, rationabilitatem, et uti- litatem canonizationis Sanctorum in Eccüesiae Catholica vigentis magno apparatu scientiarum evincit L. A/uralori in opere de in­gen. moderati in religionis negotio; et Frey in Kritisch. Komment, des Kircaenrecht. T. 2. §. 75. II) Mabillon Act. SS. Urd. Bened. secui. VI. P. I. paj. 584-. 12) Cap 1. ile reliqu. et venerat. SS. in Decretal. Greg. IX. 13) l an Es­pen Jur. Can. P. I. Tit. 22. cap. 7. et Enchirid. nostr. Jur. F.cdes. i. I. p. 1GI. P*g. 171. edit. II. Pest. 1839.

Next

/
Thumbnails
Contents