Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
devotioni illius sacra esset, officium parvum de B. V. Maria introduceretur, et corona Mariana constans e quindecim decadibus, quibus singula Incarnationis Dominicae mysteria in memoriam revocantur seu Rosarium invalesceret, et circa annum 1040. etiam salutatio Angelica, quae in monasteriis Britanniae, et Hannoniae primum adhibita est, introduceretur. Vid, Mabillou Annál. Ord. S. Bened. L. 53. n. 69. 70. ad an. 1044. T. IV. p. 462. *) Inter peregrinationes has erant notabiliores illae, quas fideles Hierosolyrnam ad sepulchrun» Christi, et Romam ad limina Apostolorum Petri, et Pauli suscipiebant. Peregrinationes has aevo medio tam frequentes fuisse narrant scriptores sj ut nonnunquam millenaria hominum agmina, inter quos episcopi, et principes erant, ad loca sancta proficiscerentur. Tantarum peregrinationum causa praeter devotionem, et desiderium pro peccatis satisfaciendi erat opinio, quae apud omnes fere fideles tunc temporis invaluit, nempe cum fine seculi post Chiistürii decimi interitum mundi, et extremum judicium adfuturum , quod cUm plurimi in locis sanctis, et inter preces exspectare consultius putarent, itineri sacro semet accinxerant. Vid-. Fleury diss. III. in Hist, ecfcles. §. 49. ^0 Novi dies Festi, et canonizatio SS. / l Festis antiquis plura nova hoc tempore adjecta sunt, uti: 1) Festum omnium Sanctorum, quod praecedenti periodo jam institutum nunc Ludovicus consilio Gregorii IV. Pontificis in Galliam quoque introduxit, cum et in Britanniam seculo jani priori introductum fuerit, prout Vener. Beda testatur 9) . 2) Festum S. Michaelis, et omnium Aygelorum , quod a longo jam tempore in Ecclesia orientali, et Italia vigebat, nunc per totum Occidentem extensum ,0). .4 3) Dies Commemorationis omnium fidelium defunctorum , do hujus origine varii varia narrant. Ad verum proxime accedunt illi, qui eam ab Oditone monasterii Cluniacensis in Gallia abbate repetunt. Is nempe anno 994, die sequenti post festum omnium Sanctorum primo cum monachis suis missam pro omnibus fidelibus de- * III. 9) Mabillon de re diplom. p. 537, 10) Honorat. Augustodun. Lib. III, c. 167, et Durandus L. VII. c. 12. III. Rist. Ecch 9