Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
4 O §. 2. Status Angliáé, Italiae, Hispaniae. Non multo post initium periodi hujus magna rerum mutatio in Anglia quoque facta est. Nam septem illa, quae olim erant Anglosaxonum regna Egberlus Westsexiae rex anno 827. in unum regnum conjunxit ll) * * l4) quod a Danis et Normannis miserum in modum saepius vastatum, tandem a Canuto M. Daniae rege anno 1017. occupatum est lo *). Successores Cunuti solium suum eodem in regno usque annum 1042. sustentarunt, verum AIJr edus II. eodem anno throno potitus Dános cunctis juribus suis exuit. Sub Eduardo III. qui Confessoris nomen meruit. et ab Egberto descendit, Anglia veteri regiminis forma donata paulo mitiorem sortem experta est 1G). At illo circa finem anni 1065. defuncto Angliám Huraldus occupavit, quem Wilhelmus JVol/us Norman- r.iae dux bello adgressus fortissime resistentem in clade prostravit anno 1066. seque Londini die natali Domini in regem Angliáé coronari fecit l7 *). A (iuo tempore Normanni Britanniae Domini evaserunt. Eodem fere tempore Normanni etiam Italiam meridionalem invaserunt. Cum enim Sergius III. consul et dux Neapolis illos in auxilium belli contra Graecos et Saracenorum reliquias Italiam depopulantes nec non contra Panduphum principem Capuanum evo- casset 19 *) terminato feliciter bello, viciisque hostibus Siciliae , Calabriae et Apuliae provincias, item principatum Capuanum sibi retinuerunt 19) et aedificata civitate Aversa regnum utriusque Siciliae fundarunt. Pontifices Romani contra molimina haec protestall) m Utclm Malmesbur. L II. c. 1, p. 36. et 37. ex L. I. de Reg. c. 3. p. 27. Ilugerus Hovedenus Annales part, priori p. 411. omnes inter Scriptores rei . Anglicar. post Beduin ab Henrico Savile vulgati, lő) With. Mulmesbur L. II. c. 2—7. Hovedtn Annales p. 43G. item l’agi Critic, anno 1016. n. 1 4. 101/. n. 4. 16) Malmesbur. L. II. c. 13. p. 79. 80. 17) Hoveden Annál p. 447.448. 449. Malmesbur. L. III. p. 102. Matth. Iuris p. 4. item Fragment, de Wilhelm. Conquestorc p, o2. IS) Leo Oshens L II. c. 58. J'auius Diaconus L. II. 19) Guilelm. Appul. L. I. p. 584. seqq. apud Leibnitz T. 1. Chrom Cassio. L. II. c. 67.