Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

sima deserta peragraverit, famemque, et sitim pati debuerit, quoad imperator et Bardas mansvetiores facti facultatem illi dedissent monasterium ingrediendi, et pacatam ibidem vitam agendi. His ita durantibus Nicolaus I. Pontifex tandem ad notitiam omnium pertingens anno 863. concilium Romae congregavit, legatos suos, qui omnia contra mentem Pontificis egerant, excomtnunicavit, Pho- lium ex integro statu clericali ejecit, et si quamcunque functio­nem ecclesiasticam perficere ausus fuerit, ad dies vitae anathema­tizandum declaravit, Ig natium autem pristinae sedi restituit, ejus- que hostes clericos depositos, laicos e sinu Ecclesiae ejectos pro­mulgavit , tandem episcopos aliosque clericos cunctos propter fide­litatem erga Jg natium sedibus privatos sub excommunicationis poena in integrum reponi praecepit. At Pholius his adeo parum tur­batus , ut et ipse in conciliabulo anno 867. Constantinopoli cele-' brato Nicolao et omnibus ejus adhaerentibus vices excommunica­tionis rependerit 39). Postea encyclicas ad omnes Patriarchas et episcopos Orientis dimisit in quibus Latinae Ecclesiae sequentia Criminationis puncta exprobravit: 1) quod contra Ecclesiae canones die Sabbati jejunet. 3) quod diebus jejunii lactis et casei usum admittat. 3) Quod conjugia clericorum damnet. 4) Quod teneat Sa­cramentum Confirmationis a solo episcopo administrari posse. 5) Quod symbolo Constantinopolitano particulam tilioque addiderit 40)_ Verum paulopost situs alter rerum invaluit. Nam Basilius Macedo in locum caesi a militibus Michaelis anno 867. electus imperator Pholii molimina perscipiens eum in monasterium reclusit, et re­stituto Ignutio legatum ad Hadrianum II. cum literis misit, quibus confirmationem Ignatio largiendam oraret, simulque con­silium peterét, quid cum Pholii adhaerentibus agendum esset. Cum legationi huic altera succederet, tandem inter Busilium et Ha­drianum II. P. ita conventum, ut anno 869. Constantinopoli con­cilium inter Oecumenica octavum celebraretur, ubi causa Pholii 39j JSicetas vita Ignatii in Hardliin concil. T. V. Zonarns Antia!. T, II- p. 161. Pholii epist. II. JVicolai epi.st. I. ][. V* VII. Leo Gram­maticus Chronograph, p. 470. edit. Paris. 40) Pholii enc\ cl. epist, N. 2. ad Monlacut. p. 47. et ad episcop. Aqailej. in Comhcfisii au­ctoris b i bl iot h. P.P. noviss, T. I. p. 527. item Wnlchii hist, con- trovers. de process. Spirit. S. p. 32. 8 *

Next

/
Thumbnails
Contents