Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
rursus assumpta, is denuo proscriptus, et Ignutiirestitutio in integrum adprobata est. V. Manni. Conci). T. XVI. Bichardi analysis Concil. T. I. p. 198. et seq. Harduin. Concil. T. V. Schisma sopitum paulo post renovatur. Restituto sedi suae Ignutio, pax Ecclesiae per aliquod tempus tuta esse videbatur, solum Pontifices Romani non modica sollicitudine angebantur propterea, quod Ignatius sedem saam recuperans jurisdictionem ecclesiasticam in Bulgáriám porro quoque retineret, quam Pontifices Romani ad Sedem Romanam spectare praetendebant, ideoque Hadrianus II. Basilio imperatori, Joun- fies VIII, autem prioris successor Michaeli Bulgarorum regi Retro comiti et ipsi Ignalio Patriarchae literas exaravit, quibus dioe- cesim Bulgáriáé Ecclesiae Romanae restitui postulabant, quin tamen Ecclesiae unitas vel minime turbaretur. At paulo post aliam faciem res induere. Photius enim tolerata sex, et quod excedit, annorum poena iterum revixit, iuventis apud Rasilium Macedonem gratiis, quem ut narratur, deducendo perobscuram ejus originem a Tyridate Armenorum rege, sibi devinxerat. Nam imperator eum in palatio suo tolerabat, imo et functiones quaspiam ecclesiasticas exercere permittebat, forte et sedem patriarchalem illi vivente adhuc Ignutio restituturus, nisi Ignatium mors anno 878. abstulisset. Hoc e vivis sublato Photius sedi patriarchali sub praetextu pacis et harmoniae in Ecclesia reparandae per imperatorem restitutus est, quod ex parte imperatoris nullus quidem mirabitur, sed ex parte Joannis VIII. Pontificis omnis mirari debet, quod is ad Basilii imperatoris et Pholii literas in novam hujus inthronisationem consenserit, adjectis solum conditionibus, ut Photius in concilio coram legatis pontificiis servando facta sua deprecaretur, et Bulgáriám Ecclesiae Romanae restitueret 4l). Ceterum nec hiscou- ditionibus satisfacere volens Photius anno 879. conciliabulum in celebrato Sophiae templo ex 380 episcopis sibi adhaerentibus congregavit, cui et Orientalium Patriarcharum vicarii et sedis Romanae legati interfuerunt. Conciliabulum hoc P/iotium velut 41) Joannes Illi. epist. 169. et 203. apud Mansi concil. T. XVI. p. 130'