Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

114 tamen oleum et operam perdiderat, eum e communione Ecclesiae exclusit. Occasionem Ignulio nocendi ac semet vindicandi quae­rens Bardus, eam mox invenit. Postquam enim Michael impe­rator Theodorae filius consiliis Bardae usus Ignatium jussis- sct Theodorum viduam matrem in raonialem velare, bocque is invita Theodora Augusta facere nequiret, Bardas eumvelutin- obedientem et criminis laesae Majestatis reum in insulani Tere­binthum exulare fecit, sedemque ejus Photio laico, qui intra sex dies contra spiritum canonum per Gregarium Syracusanum epi­scopum anno 858. sacris ordinibus initiatus est, contulit 38). Ve­rum non pauca impedimenta Photio tam ex parte Cleri Constan- linopolitani, quam eiscoporum patriarchatui ingremiatorum pone­bantur , adeo, ut hi Synodum in templo S. Irenes celebrantes Photio anathema dicerent. Cum tamen et ii, qui Phoiio adhae­rebant , partibus suis non deessent, anathema pariter in illos pro- nunciantes Pholius legatis ad Nicolaum 1. P. missis eidem nun- ciavit, Ignatium ob grandaevam aetatem et infirmam valetudi­nem patriarchatui valedixisse, sibi vero invito per Metropolitas et universum Clerum Patriarchalem dignitatem collatam fuisse, ideo- que se solitas communionis literas submittere. Quare Nicolaus 7. P. duobus illico episcopis Rodoaldo et Zachariae mandatum de­dit, ut in urbem regiam proficiscentes de causa 1 gnat ii et Pho- ii cognescerent, suamque relationem de compertis praestarent. Verum jussa Pontificis haud recte exequebantur legati. Terrore enim fracti, et muneribus seducti, Photii partes amplectebantur. Quo eventu erectus Photius secundante imperatore Synodum Con- stantinopoli convocavit anno 861. in qua post exceptas fassiones testium corruptorum Ignatius praesens sine ullo aequitatis, et veritatis respectu consentientibus legatis pontificiis proscriptus, et munere suo exauctoratus est. Sed nec haec quidem poena Bar­dae aut Photio sufficiens esse videbatur. Proscriptum Ignatium militibus consignarunt tamdiii tormentis affligendum, quoad ipse di­ctatam sibi sententiam publice ex cathedra basilicae Apostolorum promulgaret, tantaque mala ipsi impendebant, ut ipse mancipii ve­stibus assumptis fuga sibi salutem quaerendam censens, diversis­38) Le Quien. Orient. Chi ist. T. I. p. 24(5. Hauche de Hist. Byzant. scriptor, p, 2(39—390, Fabricius Bibi. Uiaec. vol. IX. p. 309.

Next

/
Thumbnails
Contents