Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

1Ö3 adtiuet, Graeci nihil aliud fere faciebant, quam textus Patrum scripturam s. interpretantium colligebant, eosque ad marginem sacri codicis scribentes sic dictas catenas concinnarunt 1S). In­ter eos, qui ex Graecis Scripturam S. interpretati sunt, maxime excejluit Photius , seculi IX. Scriptor, qui licet opera sua ma­jori eruditione deduceret, boni tamen interpretis partes nduime explevit. Seculo X. solus Oecumenius episcopus Triccensis in Thracia reperitur, qui commentarium in Actus et Epistolas Apo­stolorum scripsit, in quem , licet labores Patrum tantum indu­xerit, sensum tamen literalem ubique paucis exposuit. Seculura XI. nobis solum fere Ni cet am Heracleensem in Thracia Metro­politana suppeditat, qui catenam in-librum Job propriis quibus­dam expositionibus illustratam scripsit. Apud Latinos reperiun- tur plures S. Codicis interpretes, cum jam ipse Carolus JW. seculi sui ingenia ad scripturam sacram legendam et interpre­tandam excitaverit. Celebriores hujus periodi interpretes erant Christianus Druthmarns Aquitanus monachus Corbejeusis au­ctor expositionis in Matthaeum, qui sensum literalem plus quam mysticum secutus est. Bertharius qui juxta aliquos auctor duo­rum librorum aviixtiytvwv exstitit, liabanus Maurus qui expo­sitiones in Evangelium Matthaei et in epistolas Pauli e veterum operibus desumsit, Walafridus Strabo auctor brevium totius Scripturae S. explicationum maximam partem ex Raba/to magi­stro suo haustarum, quae sub titulo glossae ordinariae in biblia aevo medio frequentissimum usum praebuerunt. Remigius Antis- siodorensis , qui Graecam et Hebraicam quoque linguam sibi no­tam habuit de scientiis in Gallia optime meruit, et Schola Pa­risiis fundata , in qua magistrum egit, Universitatis Parisiensis initia posuit, is in expositione epistolarum Pauliolim Haymoni tributa methodum grammaticam tenuit, in commentariis vero sen­sum mysticum secutus est. Hincmarus Rheraensis, qui Stromata vel miscellanea in quatuor libros regum edidit. Hi tamen cuncti solidiora praesidia boni interpretis non noscentes, majorum auctoritati et vestigiis presse insistebant. Alii autem allegoricam 1$) Catenas pat -im recenset Fabricius in Bibi Graec vol. VII. p. 727. et seq.

Next

/
Thumbnails
Contents