Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
104 interpretandi methodum'sequebantur , uti idem Rabanus Maurus , Haymo episcopus Halberetadiensis, Joannes Erigena, Paschasius Radbertns aliique plures. Quantopere autem delectati fuerint fallegorica interpretandi methodo Scriptores hujus aevi inde lucescit, quod idem citatus Rabanus opus allegoriarum in universam scripturam vulgaverit. Quod vero ipsam methodum dogmata Religionis Christianae proponendi, seu Theologiam Dogmaticam adtinet, haec tenui satis methodo tractabatur ita, ut memoriae rationem majorem fere habuerint, quam judicii et cordis , cujus rei indubitata testimonia nobis praebent Lupi Servati Collectaneus de tribus quaestionibus et Remigii Libellus de tenenda immobiliter scripturae veritate, nec non aliorum elucubrationes. Orientales sequebantur Joannis Damasceni opus de fide orthodoxa in IV. libros divisum , occidentales vero N. Augustini Enchiridion ad Laurentium ejusque libros IV. de doctrina Christiana velut normam imitabantur, aut Gregorii M. Venerabilis Redae, Isidori Hispalensis et Rabani Mauri operibus adhaerebant. Non deerant quidem tales etiam , qui ad sententias suas vindicandas Philosophiae usum faciebant, at hi paucissimi erant uti Joannes Erigena Scolus, et hi etiam Theologiae Scholasticae viam latissimam adp^ruerunt, non parum ideo castigati ,9). Non majorem progressum in Theologia polemica fecisse eruditos hujus aevi illud evincit, quod opera illorum de controversiis Theologicis conscripta nec magnam in argumentis soliditatem, nec singulare mentis acumen, sed nec distinctam Theologi polemici eruditionem manifestent. Quantum ad Theologiam moralem fatendum quidem est, doctores hujus temporis magnam ei operam impendisse, vixque existere Christiani hominis officium, aut virtutem quampiam in operibus eorum non explicitam, verum id totum absque systemate et delectu praestituerunt, meras patrum sententias , aut Scripturae S. expositiones allegantes 19 20), aut vitia aevi sui sermonibus sacris castigantes 2I), aut deuique vulgando libros penitentiales Theo19) Boulay Hist, Academ. Parisiens. T. I. p. 182. 20) Odonis abbatis Cluniae, moralia iu Jobum ex Gregorii M. libris desumpta sunt, ita et Alvari scintillae patrum prodiverunt. 21) Uti V, Redae et aliorum homilia.