Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

98 ralis per totum, qua late patet, orbem Christianum ad hodier­num usque diem propagatus , nullam amplius notabiliorem ad­versitatem experiretur. Seriem rei sic narrant Historici. Impe­rante Aicephoro . qui depulsa ac imperio privata Irene thronum ConstantiDopolitanum occupaverat, Iconoclastae quidem caput suum erigere coeperunt, nullam tamen stragem imaginibus in­tulerunt, nee earum cultores persecuti sunt. Succedente autem post Nicephorum Michaele Curopalate S. imaginum fautore iconodulis plane tranquillos esse licuit Verum tanto acer­biorem et imaginibus et earum cultoribus persecutionem inten­tavit Leo Armenus. Quid causae hanc ad cladem imaginibus inferendam eum impulerit ? sufficienter indicari nequit. Fabellae enim et puro commento quoruudam Graecorum, quod nempe Leoni sub illa solum conditione addictum fuerit imperium si ima­gines sustulerit , nullum locum cedendnm esse vel inde liquet, quod commentum hoc ex Leouit Isauricibiographia ad hunc prin­cipem adplicitum fuerit. Nonnulli causam ex colloquio Leonis cum Patriarcha Nicephoro repetunt. Petebat quippe imperator, pro­bari sibi cultum sacrarum imaginum ex documentis Apostolorum et Patrum primorum seculorurn, Patriarcha autem et reliqui Ca­tholici reponebant, traditionem sufficere etiam non scriptam ad idem edocendum, neque decens esse, ut ea, quae in Concilio Oecumenico decreta fuerant, retractentur. Huc accessit, quod in altero Colloquio ab imperatore aeque hunc ad finem in palatio suo adornato Theodorus Sludila abbas, aliique monachi impe­ratori audacter reposuerint, de negotiis fidei non in palatio sed in Ecclesia esse tractandum 8 9). Interim certum est imperatorem hanc audaciam monachorum tunc non aliter plexuisse, quam relegando eos in monasteria sua, et imponendo , neulteiiores di­sputationes de s. imaginibus agitarent. Cum tamen lites et con­tentiones non solum non minuerentur, verum per totum fere Orientem potius augerentur10) Leo imperator vulgato anno815. decreto S. imagines tolli jussit, et Patriarcham Nicephorum 8) Haec testantur Theophanes, Zonaias, et Cedrenus. 9) Michael mo­nachus in vita Theodori Studitae. 10) Theodorus Sludila epist. 2. lih. II.

Next

/
Thumbnails
Contents