Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

09 decreto huic reluctantem, et subscribere nolentem in exilium relegavit 1’) assignato eidem pro successore Theodoto Cassi- terra imaginum persecutore. Hic paulo post Conciliabulum Con - stantiuopoli celebravit, in quo reprobata Synodo IVicaena II. conciliabuluin a Constantino Copronymo habitum confirmavit, et omnem S. imaginum cultum condemnavit *'). In hujus decreti vim imagines sacrae ex Ecclesiis, et domibus tollebantur, et monachi, aliique fautores earum exilio mulctabantur, cumque reperirentur inter hos viri reliquis fervidiores, qui duce Theo­doro Sudita decretum imperatoris impium esse proclamarent, et cunctos ejusdem executores, imo ipsum imperatorem quoque velut Christi obtrectatores , et apostatas arguerent, atrociores etiam poenae in illos dictatae, et ipse Theodorus in exilium pulsus ac carceri mancipatus est ,2). Leone Armeno violenta morte e vivis sublato in ejus locum anno 820 suffectus est Michael Balbus, qui licet nec ipse imaginum cultor existerel, imperii tamen sui initio omnes ima­ginum fautores benigne tractavit, ab exilio eosdem revocans et carceribus inclusos libertati restituens adeo, ut 1'heodort/s Stu- dita eum Christi aemulo, novo Davidi, et alteri Jusiue compa­raverit. Sed ultro progressus imperator illis etiam convictionem suam sequi permisit, dummodo in urbe Coustantinopolitana ab eri- geudis imaginibus abstinerent, et de controversia altum tacerent. Cum tamen Catholici imperatorem fine restituendarum sacrarum imaginum vehementer oppugnarent ac illis cultum religiosum de­ferendum esse imperterrite statuerent, Michael Balbus ira cor­reptus abbatibus et episcopis deuuo exilium dictavit ,33. Seve­rius adhuc sacras imagines , earumque cultores insectatus est prioris filius Theophilus, qui non solum sacrarum imaginum cul­tum , sed et picturas vetuit , et pictas jam e medio tolli praece­pit omnesque eos , qui praeceptis ejus non parebant in carceres detrudi, aut morte affici jussit. Sors haec vel maxime monachos qui a cultu imaginum , ne violentis quidem mediis retineri pote­rant, tangebat, esto et multis pictoribus catholicis, prout et 11) Anonymus in Hist. Leonis Armeni, Ignotius in vita Aicephori. 12) Vid. Haroniiis ad ann. 818. 13) Michaelis monachi vita T/ieod. et Theodorus Studita cpist, 86. L. II. 7*

Next

/
Thumbnails
Contents