Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
Confessionem peccatorum seculoIX. inter fideles viguisse clare ostendit Concilium Cabilonense II. anno 813. sub Carolo M. celebratum, cum ibidem Canone 32. corripiantur illi qui dum peccata sua Sacerdotibus confitentur non plene id faciunt', et canone 33. confirmetur: non solum Deo, sed etiam Sacerdoti confitenda esse peccata 5). Praedestinationis et gratiae divinae dogma, aeque creditum fuisse sec. IX. inde concludi potest, quod licet circa illud nonnulli doctores Christiani acriter disputaverint, Gotteschalcum tamen Fuldensem monachum qui praedestinationismi errorem defendere videbatur, tam in synodo Moguutiua sub Rabano Mauro , quam in duplici Synodo Carisiaca condemnaverint, ac poenam quoque non resipiscenti dictaverint 6). Dogma denique de licito Sauciorum, reliquiarum, et imaginum cultu ex p.raxi tum'Graecae, cum Latinae Ecclesiae satis probatur, cum cultum Sanctorum, pias reliquiarum translationes, et constantem etiam post Concilium Franco- fordiense sacrarum imaginum venerationem utraque Ecclesia obierit, imo Concilium Constaniinopolitanum IV. Oecumcnicum Vili. Canonem III. condiderit, in quo usus et veneratio imaginum Christi, B. V. Mariae, Angelorum, et Sanctorum omnium stabilitur 7). Reliquam Ecclesiae Catholicae doctrinam , quam vel novitus saltem proponebant doctores aut quam occasione controversiarum theologicarum, vel haeresum clarius explicabant, brevitatis causa missam facimus, suo tempore eam paucis exposituri. Periodi II. §. 90. expositum est, qualiter cultus sacrarum imaginum sub imperatrice Irene per decisiones Concilii Nicaeni II. pristino honori restitutus, et in toto Oriente stabilitus fuerit. Verum aevo hocce rursus persecutionibus non parvis Iconoclastaruui cultus imaginum expositus fuit, donec tandem his quoque supe'i) Richard. Analys. Concil. T. I. p. 178. 6) De Synodo Mogunt. e dua. bus Carisiacensibus Harduinus Concil. T. V. Mansi T.;X1V. et XV. T) Richer Hist, concil. general. L. I. p. 353. et seq. Dupin Histoire de» controverses et des matieres eccles. traitées dans lejneuvieme siede p 204. item Richard Analys. Concil. T. I. p. 198. §. 36. J.conoclastarum lites renovantur. III. Rist. Eccl. 7