Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
96 CAPUT Ili. De Do et/ 'ina Catholicorum, O §. 35. Praecipua ejus capita.Dogmata Catholicorum, quae ad consequendam animarum salutem creditu necessaria sunt, etiam penes aevi hujus ruditatem, et ignorantiam integra permansisse, uihilque ab iis detractum , aut adjectum fuisse, periodi hujus documenta historica sufficienter evincunt. Documenta vero haec constituunt Concilium Constantinopolitanum IV. hac periodo celebratum, praxis Ecclesiae, Scriptorum ecclesiasticorum opera, et disputa'iones contra adversarios editae, item Conciliorum particularium decisiones, quae cuncta praeter Scripturam S. et Traditionem divinam doctrinae hujus periodi fontem agunt. Ita probari potest seculo IX. originarium Transubstantiationis dogma in Ecclesia creditum fuisse ex Rabaui Mauri sequentibus verbis: Quis unquam crederet , quod panis i/i carnem potuisset converti, et vinum in Sanguinem, nisi Salvator diceret, qui panem et vinum creavit, et omnia ex nihilo fecit Pariter vetus hoc Ecclesiae dogma deducitur ex Amalario sic scribente: Hic cre~ dimus naturam simplicem panis et vini mixti vert i in naturam rationalem, scilicet Corporis et Sanguinis 2). Quae expressiones esto non sint quavis ex parte castigatae, omnes tamen significant, panem Eucharisticum per consecrationem sacerdotis >n Corpus Christi, et vinum in Sanguinem Christi converti. Sr- culo X. aeque eandem fidem tenuisse fideles tum ex Rutherio Veronensi TJdalrico 3) , aliisque ejus aevi Scriptoribus, tum exeo conficitur, quod Michael Cerulurius Patriarcha Coustau- tinopolitanus Catholicis dogma hoc velut novum , et tardioris temporia inventum nunquam exprobaverit. 4 *). Porro Secretum i) Libr. VII. de Sacram. Ord. c. 10. 2) L. Ill, officior, eccles. c. 24. 3) Apud Anion. Arnold, de perpetuitate fidei item ex Udalrici oper. de consvetudinih. Cluniacens. 4) Michael Genit, epist. apud Barun. ad an. 1053.