Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

PARS II. HISTORIA STATUS INTERNI ECCLESIAE CHRISTIANAE. CAPUT I. De Gubernatione Ecclesiae et Hierarchia Ecclesiastica. %. 22. Origo Patriarcharum. Periodo hac tum nomina quaepiam nova et dignitates inter clericos enatae sunt , tum ipsa Gubernatio ecclesiastica civili illi, quam Constantinus M. introduxit in nonnullis sensim sine sensu adcomraodala fuit **). Ita inter Metropolitas illos majo­res, qui Romae, Alexaudriae ac Antiochiae residebant, (jPer. I. Part. II. cap. I. §, 48) et inter reliquos Metropolitas illud jam tunc discrimen vigebat, quod illi pluribus simul provinciis ac dioecesibus praeessent, et non solum episcopos verum et Metropolitas earum sibi subjectos haberent, omnesque causas ecclesiasticas deciderent. Ita narrat S. Epiphanius *) Meletium Archiepiscopum in Aegypto, qui Alexandro subjectus erat , totam controversiam Arii ad Alexandrum Metropolitam Alexandrinum detulisse. Porro Diony­sius Alexandrinus jam circa dimidium saeculi III. Lybiae epi­scopos ad Synodum convocavit , postquam inaudivisset, non­nullos Lybiae superioris episcopos Sabellii partes secutos fu­isse , hoeque ideo, teste S. Athanasio 2), quia curam illarum ecclesiarum habuit. Praerogativa haec ex aevi et temporum adjunctis originem traxit. Cum enim primarias regionum et pro­vinciarum urbes seu metropoles incolereut, hasque provincia­rum incolae diversorum negotiorum, uti: consiliorum, judiciorum, aut mercium gratia frequenter adirent, etiam episcoporum ibi I) Epiphan. haeres. (j9. nro 5. 2) De sententia Dionysii.

Next

/
Thumbnails
Contents