Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

59 residentium auctoritas sensim crescebat, ita quidem, ut etiam in negotiis ecclesiasticis provinciales episcopi recursus ad eos dirigerent, eorumque mentem et judicia explorarent. Non parum ad majorem auctoritatem eis conciliandam contulit officialium praecipuorum et judicum, in.o ipsius imperatoris hisce in urbibus praesentia adeo quidem, ut episcoporum horum influxus plane ad negotia quoque civilia semet extenderit. Hinc factum, ut vicinre ecclesiae propter commoda inde emergentia communio­nis et obedientiae vinculo ipsis necti, et subesse cuperent, sic- que districtus eorum ecclesiastici sensim ampliarentur, et in pia­res provincias extenderentur. Prima tamen quatuor Ecclesiae secula nulla nobis titulorum vestigia perhibent, quibus ab aliis Metropolitis distinguebantur, verum simpliciter Elug‘/ot, aut Agx>>- ennjxoTu vocabantur 3) , neque notum erat Patriarchae nomeu , quod seculo primum V. tempore concilii Chalcedonensis in usum venit. Vox Patriarcha ex Graeco descendit. et aliquem inter patres insignem , seu principem patrum (^uQxinviu)naTgiov) expri­mit. In veteri testamento capita tribuum populi Izraelitici hoc nomine compellabantur. Post eversam civitatem sanctam nomen hoc datum est Syuedrii praesidibus, qui Judaeos Jerosolyma profugos et in Syria et Persia se in coetum conjuugeutes rege­bant. Montanistae pariter quospiam suorum Patriarchas nomi­nabant. Orthodoxi attamen Christiani ante concilium Chalcedo- nense usum vocabuli fecisse nullibi leguntur. Verum ubi acci­disset, ut Patres Chalcedonenses Leonem I. Pontificem totius Ecclesiae Patriarcham salutarent 4) , vox haec in Ecclesia suc­cessive usurpata est, et ordinarie vocabantur Patriarchae, qui et plures episcopos et integras nationes velut Patres spriritu- ales regebant, eisque praeerant. — Dignitas haec tantam atten­tionem mox excitavit, ut plures reperirentur viiiqui eam insti­tutioni Apostolicae adseriberent5). Praecipuum horum argumen­tum , quo se fundant in eo consistit, quod jam S. Petrus A^o­3) Concil. Sardie. VI. Concil Chalcedonens. act. XIV. 4) Concil, Har- duini. Tom. II. col. 257. et col, 321, Sanctissimo et universali Ar- chiepiscopo et Patriarchae magnae Romae. 5) Petrus de Mar ca concord. Sacerd. et imp. L. I. c. 3. Pagius in critic, ßaronii T. 1. p. 29.

Next

/
Thumbnails
Contents