Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
54 hammedanis praecipit, solosque infirmos et ia via constitutos inde excipit; cuivis Muhanimedano obligationem imponit semel adrninus Meccam proficiscendi, devotionemque suam ibidem absolvendi , quam tamen pauci exequuntur. Denique etiam prohibita quaepiam sunt, uti: carnem porcinam manducare, suffocato, sanguine, ac cibis immundis vesci, aut vino uti, usuram exercere qualemcunque, temere jurare, perjurio, adulterio, aut homicidio semet contaminare, prodigalitas aut avaritia, falsum testimonium , omuesquc ludi illiberales, aut sortilegi in vetitis censentur. In reliquo polygamiam, divortia, concubinatum, rapinas aliaque ex vi armorum profluentia, ut permissa, tolerantur. Omnes autem, qui haec et caetera Muhammedis praecepta sequuntur , Moslemin seu credeudes dicuntur, et circumcisione initiantur. Non tamen octava juxta ritum Mosis, verum decima tertia die circpmcisionem impendunt eo, quod tunc Ismael quem velut patrem venerantur, circumcisus fuerit. Cum ad quaestionem: an Mtibammedes fanaticus fuerit, an impostor? respondendum est, difficultates non paucae oriuntor. Nam hoc ex obtutu nec scriptoribus Graecis, nec Arabicis plena fides tribui potest. Si tamen facta illius in trutinam vocentur, facile quisque perspiciet, illum temperamento melancholico, et phantasia solito ar- dentiori praeditum fuisse. Opii et fabarum Arabicarum usus, quem orientales crebro frequentare solent, mnltum certe conferebat ad mentem ill|us obtundendam, et phantasiam excitandam. Unde valde credibile est eum initio reipsa de se ipso tam sublimes conceptus fovisse, nt crederet se a Deo inspiratum, ac destinatunt esse ad religionem Arabum a defectibus perpurgandam, cultumque unius Numinis Supremi instaurandum. JLx <PS° Korano clarescit eum a principio moliminis sui nec dominari, nec rempublicum civilem fundare voluisse. Sed cives Mecceoses renitentia sua fanaticum illius ingenium tanto magis concitarunt, et tentaminis sui felices progressus eum fortassis impostorem fecerunt. Conf. J. L. Mos beim Vollständige Kirchenge- echichte des N. T. — Heilbronn und Rottenb. 1770. P. 1. p.850. *) Unde in Historia V. T. biblica multas mutilationes interpolationes proterva manu feßit, diversas fabulas absurdas, et commenta monstrosa adjecit. **) Hottinger inHist.orientaliL.il. c. 4. et Forbesius in Instruet. L. IV. c. 4. aliique ex Korano et Arabum relationibus plurima de judicio extremo, paradiso, et inferno, nec non de statu animarum in $ltera vita fuse publicarunt. Notam vero fuisse Muhammedi Religio-