Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
nem Christianam, quam nempe Arabiae tribus profitebantur, et quam opera Sergii monachi Ncstoriani, Jocimis Antiocheni Ario addicti t et cujnsdam Bairae Jacobitae in Syria et Arabia sibi familiarem reddiderat, Faulus diaconus Zonaras aliique Historici Christiani fidem indubiam faciunt. §. 21. Religionis celerrime propagatae causae, et schismata inter Muhammedanos nata. Anno 644,. quo Muhammedes hac ex vita decessit, praeter Arabiam jam universa, qua late patebat Persia, ejusdem armis subjugata erat. Postea vero Calipliae potentiam suam per Syriam, Palaestinam, Aegyptum extenderunt, et decurrente altero saeculi VII. dimidio alias adhuc Asiae terras orientales et septemtrionales , insuper Cyprum, Rhodum et Africam Romanam usque ad mare Atlanticum iu suam redegerunt potestatem, inde postea in Hispaniam et Galliam penetrantes. Causae autem, quibus Mnhammedet in propaganda religione sua tam felices progressus fecerit, sunt sequentes: I) quod praecepta illius populorum praesertim Orientalium indoli, moribus, opinonibus, ac climati mirum in modum adcommodata, ac intellectu et observatu facillima sint, cum sensualitati nimiopere faveant. 2) quod diversarum confessionum ritus et cultus subdole conjunxerit , et alia ex antiquis Arabum ritibus, uti polygamiam , concubinatum, abstinentiam ab immundis cibis etc , alia ex Christianis, uti purgatorium, et extremum judicium, alia ex Judaeis uti circumcisionem, alia ex Gentilibus uti coecum fatum adoptaverit , sicque omnium gratiam facile lucratus sit. 3) Non solum illecebris sensualitatis, verum etiam vi et terrore armorum plurimos edomuerit, et in officio continuerit. 4) quod io Kora- no non solum fabulae vere aniles, et opiniones absurdae *) verum etiam insiguia morum exemplaria comprehendantur, dum liberalitatem pauperibus, hospitalitatem omnibus, integram fidem, obedientiam superioribus , justitiam cuuctis contestaudam praecipit. 5) His adjungenda sunt seculi, quo vixit, ruditas, multitudo errorum et haeresuin Ecclesiam orientalem dissecantium, Christianorum lites, bella frequentia, Arabum nova moliendi