Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
r alamus , Moses, David, Christus addocendos homines deputaverit, horum tamen omnium principem et a Christo jam prae- nunciatum Muhammedem esse, cujus scopus et munus esset Religionem Mosis et Jesu Christi partim male intellectam partim vitiis hominum corruptam emendare et perficere *). Deus mundum et homines quidem omnibus sapienter providet, ita tamen ut cunctae res et eventus etiam fato ineluctabili regantur, adeoque vitae humanae finis ita fatalis et immutabilis est, ut ea nec adbreviari, nec prorogari possit. Deus supremus in gubernatione mundi et hominum adjuvatur per angelos, qui genii intermedii sunt, teneris vestiti corporibus ex materia ignea formatis , qui peccati simul ac poenitentiae capaces varia in gubernando mundo obeunt munera. Ex iis principatum tenet Gabriel qui cuncta revelat, Michael, qui Judaeos tutatur, Asriiel, qui mortis nuncius est, Isiafil, qui mortuos resuscitabit, denique Eblim , qui Angelus reprobus nostro diabolo similis est. Porro Koranus statuit homines cnnctos triplici buccinae sonitu excitandos e mortuis surrecturos, denique judicium extremum audituros esse. Electos per pontem super vasta inferni loca structum , mollem et pilis subtiliorem in Paradisum deducendos ibidemque aquis limpidissimis , cibis nunquam deficientibus reficiendos, umbra svavissima, lectisque aulaeatis recreandos, denique eodem in Paradiso tam amoene locandos esse, ut ipsi ex rivis lacte, vino, melleque abundantibus , imo et uxoribus formosissimis omnigenam voluptatem experturi sint; malos vero hoc ex ponte in infernum praecipitandos et ad ignem perpetuam condemnandos esse 36). Relate ad religionem moralem seu agenda Islamismus commendat orationem frequentem, quinquies saltem per diem vultu Meccam versus directo praemissa corporis lotione absolvendam ; eleemosynam ita inculcat, ut ea ex bonis injuste adquisitis non erogetur, et imprimis pauperes verecundi, ct occulti levamen inde percipiant; jejunium per totum mensem nonum (Ramadam), quo Koranum c coelo datum fingunt Ma36) Hotlingeri Hist, orientalis L. II. c. 4. ct Forbesii Instruct. L. IV. c. 4. Amad. Wiesuner der iVIubammedanismus. Geschichte und Lehre des Islam nach dem Koran, der Sunna, und and. Quollen bearbeitet Leipz. 1838. 8. et alii super, citati.